— 27—
Atqui saepe ciere turbas imbecilli, sedare ne prudentissimi quidem est*). Semper enim in civitate, quibus opes exiguae aut nullae sunt, divitibus in- vident,„vetera oderunt, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student**).“ Atque tale hominum genus mendicum, egens, quos nos ex more Romanorum proletarios nominare solemus, seditiosum, quieti et otio adversum, cui tumultus ipse et turbae placent, quum in opulentissimis qui- busque urbibus frequentissimum fere sit, tum Corinthi quasi deversorium et focum suum habebat. Quam igitur facile fuerit Cypselo, viro diviti, audaci lingua manuque prompto, popularium partium principem ac ducem fieri, quum et ipse male tractatus fax esset seditionis et ipsi quibus insidiatus est quotidie novis superbiae facinoribus ei consilii perpetrandi essent ministri! Paucorum dominatus vi illata eversus est, et quas poenas Nemesis, dea magna potensque, a superbis repoposcit, firmant Platonis illam praeclaram vocem, nullum regnum concidisse, nullum magistratum sublatum esse nisi per se, et Aristotelis, in rebus publicis nihil stabile esse docentis nisi aequa- bilitatem sua cuique tribuentem***). Rerum publicarum conversiones naturali quodam itinere et ordine apud Graecos orbem quendam decucurrisse cerni- mus: primo regum, deinde optimorum, tum paucorum, post ditiorum, po- stremo ex multitudine electorum dominatum invaluisse et per gradus a singu- lorum ad omnium auctoritatem et iussum pervenisse, intra quae modo prius, modo posterius tyrannis intercedebat. Apud Corinthios alterum gradum, quem in aliis civitatibus ab optimis quibusque, simul honestissimis et fortissimis et ditissimis, occupatum videmus, defuisse, valde dolendum fuit. Coaluit enim cum tertio gradu, vel obrutus est ab eo, ut, quum solito serius regnum hereditarium transiiset ad praesides reipublicae annuos e gente regia deligen- dos, nobilitas Scu dοm⁷σετοαιααα, qualis esse debuit et a virtute nomen accepit, nobilitas integra, incorrupta atque honesta nulla superesset. Quantum autem inter utrumque dominantium genus discrimen fuerit, facillimum est intellectu. Optimates enim dominationem appetebant, ut virtutem suam in republica gu- bernanda exsererent, paucorum dominatus nihil prius neque antiquius habebat, quam ut opes congereret. IIli et sibi et populo, hi sibi solis consulebant. Maxime perspicuus et disertissimus in utriusque ordinis natura et consilio exponendo est Aristoteles, qui distincte quum alia, tum haec: ourroxoœrias utεν d⁹οοα deοιτν, de†αρνας πηονos“ et alio loco: Orou rolirei lénst eis od-
*) Pind. Pyth. IV, 272: P⁵σοιμιν υια n611 qetgaœ νυυπ αμσ̈μνοοεςσοαι⁹ adll em υυοςσ aντιι εέσςα υαιααπιαeeε ⁶ν Tiνεεα&Earriνας ed* ϑειος εαemεᷣεννεασ ννσεννατνν εέυ. **) Sal. Cat. 37. 1**) Plato Legg. III, 683, e. Aristot. Pol. V, 7. p. 140. lin. 14. V. 7, p. 139 l. 27:
1o„αι αμ⁴αἀαςα d 1ιν ꝙrυν ααασάνεταιοεεασενν.
4*


