Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

accidit, ut cui viro primo in manus traditus erat, eum arrideret; quem, ubi id animadvertit, misericordia prohibuit, ne occideret. Miseratus autem pue- rum tradidit alteri, et ille tertio atque ita per cunctos decem transiit, nemine interficere eum volente. Quum autem parricidio infecto domo egressi ante fores alius alium de mollitia animi objurgasset et denuo, suorum iram me- tuentes, instigati, ut iussa efficerent odiumque suum explerent, in Abtionis domum intrassent, puerulum interea in arca quadam a matre sagacis animi conditum reperire non quiverunt. Puer ita eius praesidio, qui innocentiae patronus in coelis est, matrisque calliditate defensus ct conservatus et ab arca, in qua delituerat, Kımedos vocatus, in odio tyrannorum natus, educatus atque suomet ipso animo confirmatus*), quum adolevisset poenis insidiarum a sontibus repetitis se et matrem et Corinthios pro iis quas acceperant in- iurias acerrime ultus est. Eum fuisse, qui materno genere ipse Bacchiades Bacchiadis expulsis paucorum imperium Corinthi finierit et in exactorum po- testatem ipse invaserit, Herodotus affirmat multique post eum scriptores re- petunt; quibus opibus, subsidiis, adiutoribus in consilio patrando usus sit, tacent. Sed Aristoteles**), quae eius pressa oratio est, paucis verbis rem complet: tyrannus, inquit, factus est&α ονμανννα. Impulsor, turbator, sig- nifer plebis exstitit et per humeros volgi adscendit ad tyrannidis fastigium. Plebem iam diu satietas dominationis paucorum tenebat, in qua regnum, le- ges, iura, iudicia, bella, reditus nullo negotio affluentes penes paucos erant. Corinthiorum magna pars, qui non ex nobilibus erant, eo opulentiae rerum- que publicarum scientiae processerant, praesertim quum liberarum civitatum, quibuscum usu, re, ratione coniuncti erant, commoda cognossent, ut nobilitatis potentiae infensi aolereiav desiderarent, in qua ex omnibus ordinibus cuivis viro honesto et prudenti, iuxta nobilibus ignobilibusque, ad honores aditus non esset praeclusus. Discidium ex voluntate prorsus diversa enatum erat, quum alteri funem ducere, alteri non sequi vellent, Dores de iure praecipuo dece- dere, reliqui, nisi virtute superarentur, honore superari nollent. Non igitur erat, quod Cypselus invidiam, odium, iram civium in Bacchiadas procrearet; iam enim exstitit velut ignis sub favilla gliscens, sed qui in animis civium penitus resedit dolor, eum expedivit, auxit, incendit simultatemque latentem in lucem produxit. Sine dubio nihil intactum passus omnia movit, agitavit, quibus cives in magistratus exasperantur; rebus dominantium obtrectare, pes- sima quaeque a principibus fieri exemplo suo edocere, opes immensas plebis sudori debitas ab illis interceptas coacervari aut profundi per luxum dictitare, paucorumque sceleribus patefactis se plebem in libertatem vindicaturum esse pro certo polliceri et iurare, seditionis tempestatem terroresque excitare.

*)Hoc natura est insitum, ut cuius ex insidiis evaseris, hunc semper oderis. Cic. p. Sull. 30. **) Polit. V, 10, p. 149 ed. Bekker.