esse Aelianus contendit, ruinae et vitiorum pessumdantium solam originem et quasi matrem reliquorum significasse putandus est. Utique mitem eorum dominationem non fuisse, multa sunt indicia. Quamquam enim Sosieles Co- rinthius, quem Herodotus inter sociorum legatos Spartam convocatos acer- rimum libertatis patronum Hippiaeque Athenas reducendi consilium dis- suadentem facit, minus enarrandis Bacchiadarum, quam Cypseli et Perian- dri rebus atrociter gestis tyrannidem detestabilem et perquam formidabilem rem esse demonstrat*), inde tamen nihil commendationis in Bacchiadas red- undat, quum orator prudenter id ageret, ut gravissima quaeque et proxima, quae audientibus etiam in memoria haerebant, in rem suam proferret, remo- tiora missa faceret. Et ne ita quidem integri scelereque vacui comparent; infantis enim innocentissimi, quem sibi metuendum suspicarentur, caedem non abhorruisse dicuntur. Alteram labem avaritiae eorum dignitati adspersit Strabo his paucis verbis: 1ò εναmOά“(0c,‚◻—ν αιεέςα ιυκηαάρνιασαeσνο quane num quid aliuch dicunt nisi hoc crimen afferunt: Bacchiadas tantum modo suis commodis ser- vientes opportunissimo Corinthi urbis situ in suum privatum unice luerum usos emporii fructus percepisse reditusque uberrimos nihil metuentes tamquam vectigal principibus debitum sibi vindicasse? Avaritiam dominandique cupi- ditatem comes secuta est superbia, quae socios habuit iniuriam atque vim atrocem et nefariam. Ne enim ordinis sui immunitatibus, commodis, privi- legiis regnandique dulcedine orbarentur, iniquissima quaeque, etiam caedem non reformidabant. Testis est Herodotus. Quum enim unus e Bacchiadis, Amphion, filiam haberet claudicantem, Labdam nomine, quae, quod nemo optimatium cam ducere voluerat, Aëtioni, viro haud quaquam ignobili loco nato**), sed qui non ex Bacchiadis esset, nupserat, filium eius recens natum ingulandum mandarunt Bacchiadae decem e suis ad caedem faciendam able- gatis. Labdaâ enim genitus quum per se, quod filius matris per ignominiam repudiatae erat, tum propter duo Pythiae responsa metum incussit optimatibus, ne per eum dominatione privarentur. Decem illi, qui necatum missi erant infantem, hunc iam dolose ex matris amantissimae ulnis eo consilio rece- perant, ut, quae fuit immanitas apud Ilebraeos non insolita***), ad duram humum allidendo †) interimerent, quum, ut ait Herodotus † †),„divina fortuna
*) Herod. V, 92.
**) Aötion originem duxit a Caeneo Lapitha(Herod. V, 92), qui Pirithoum in proelio adversus Centauros adiuvit, teste Paus. V, 10, Melanemque in maioribus suis ha- buit, quem Aletae in urbe expugnanda socium fuisse supra diximus.
*ér) Psalm. CLXXXVII, 9. Jes. XIII, 16.
†) Idem immane facinus Clytaemnestram Agamemmoni exprobrare existimant, qui in Eurip. Iph. Aulid. v. 1139 cum Scaligero et Donnero lectionem rοπνσισανα retinent. At Bothe cum Hartungio et Firnhabero τπσοσσα in textum recipientes dedecus averterunt.
†) llerod. V, 92. Idem repetit Plutarch. conviv. sept. sap. p. 163, F.
4


