Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

navium exstruendarum, quas primi multis experimentis factis novisque for- mis excogitatis denique ad eam normam constituerunt, qua Gracci omnes etiam bello Peloponnesiaco utebantur, idemque primi triremes fabricati sunt et exornarunt, quae in bellis navalibus ipso suo magnitudinis et agilitatis iusto modo plerumque maximo usui erant. Imprimis Aminocles, Corinthiorum architectus navalis, ita inclaruit, ut etiam Samii ei quattuor naves sibi exstru- endas mandarent, quas circa a. DCCIV in exemplum aliarum aedificavit*). Uti cum bona pace Corinthiorum naves onerariae ceteras antevolabant, ita primam pugnam navalem, quae a Graecis commissa est, Corinthii fecerunt eamque, foedum dictu, cum suis maxime propinquis, quos maiores ante XCIV annos in locum mercaturae reique navali aptissimum, faustissima quaeque apprecantes et deos tutelares obtestantes deduxerant. Aemulatio imperan- dique cupiditas matri, insolentia et impietas coloniae arma videntur mini- strasse; ab utraque parte peccatum sit. Quum utrique navibus quinquaginta remorum solis enim tyrannis Siciliae et Corcyraeis copia triremium fuit neque prius quam tempore, quod proxime antecedebat bellum Persicum**) vehementer conflixissent, Corcyraei superiores discesserunt atque victoria elati omnia officia et honores originibus tribuenda negabant, dum Cypseli Periandrique vi et potentia ad pristinam obedientiam redacti sunt. Sed inde ex illa clade, quam Corinthii acceperant, vinculo pietatis rupto utrique dissidebant odio capitali et inexpiabili, quod saepius sedatum semper denuo exarsit.

De Bacchiadarum corruptione.

Bacchiadae, quum emporii Corinthiaci, quo non facile ullum alio loco conditum plus emolumenti ferebat, fructus tuto perciperent prosperrimeque mercaturam facerent, opes congesserunt immensas*). Ut ferme fit, divitiae luxuriam crearunt, cui Bacchiadae adeo erant dediti, ut Aclianus eos cum Sybaritis et Colophoniis aequiparare non dubitaret). Luxuria autem et ava- ritia,pessuma ac divorsa inter se mala iuncta esse solent. Avaritiam morbum dynastis insitum Plutarchus †t) nuncupat, eandem subvertere fidem, probitatem ceterasque artes bonas praeter Salustium †rt) multi cognoverunt. Quodsi igitur Bacchiadarum dominationem, quamvis bene stabilita et poten- tissima esset, ob luxuriam nimiam omnemque modum excedentem collapsam

*) Thuc. I, 13. Plin. H. N. VII, 57. Non erat, cur G. Grotc, History of Greece, III. p. 2, Thucydidis vocem»adstriremes interpretaretur. Cf. C. W. Krüger ad Thuc. I. I. et quod iam dicturi sumus.

**r) Thuc. I, 14.

Irn) Strabo VIII, 6, p. 378.

) Aelian V. II. I, 19.

) Vita Pyrrh. 7.

rrr) Catil. 5; 10.