Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23

gistratibus singularum civitatum ita intactis, ut Caesares Romani intactos re- liquerunt senatores, vel Sulla tribuniciam potestatem, imaginem sine re. Cognovimus viri magnanimi consilia et vim et aliquantum rerum audacter ab eo gestarum. Summa illuc pertinet, ut sciamus, prytanes Bacchiadas per aliquot annos, decem fere, ab eius arbitrio pependisse, ipsum autem utili- tati totius reipublicae ita consuluisse, ut industria et mercatura non oppres- sae, sed valde adintae et auctae esse videantur.

De Philolao.

Inserenda narrationi nostrae hoc loco est res digna quae memoretur au- dituque iucunda. Erat illa tempestate Corinthi unus ex Bacchiadis nomine Philolaus. Is in deliciis habuit Dioclem puerum, qui circa annum DCCXXVI in stadio Olympia vicerat. Qui quum incestum matris Halcyones amorem aspernatus et detestatus, urbe relicta, Thebas se contulisset, Philolaus eo- dem contendit, ibique ambo, quum e vita excessissent sepuleris, conditi sunt, quae tanquam fidissimorum amicorum etiam Aristotelis aetate cum grata quadam Thebanorum pietate ostendebantur. Ita enim ex voluntate mortuorum exstructa erant, ut alterius ex altero adspectus pateret, sed Dio- clis, utpote quem ob odium casus infandi taedium patriae usque obtinuisset, ita locatum, ut ex sepulcri aggere terra Corinthia prospici non posset, ex Philolai, ut qul desiderio patrlae teneretur, facile posset. Neque vero, id quod rei caput est, Bacchide ortus in recessu externo aut socordia ac desi- dia bonum otium libidinose conterebat, aut corporis gaudiis se dabat, sed pru- dentia, probitate atque navitate magnam famam in altera patria nactus The- banis leges scripsit quum alias tum de adoptione liberorum et de agrorum numero, qui cuique sorte obtigissent, servando. Quantum pro temporibus fleri potuit bonorum reique familiaris adaequationem appetivit*) et id certe cavit, ne agrl bonaque in particulas minutas distribuerentur et immensa hominum multitudo exoriretur, specie locupletium, reapse non satis ad vitam sustentandam habentium. Quod si aeque nostro tempore legum latores ca- vissent, multa mala a suis terris defendissent. Philolai in legibus scriben- dis mentem et voluntatem laudibus extulit Muellerus**) et assentientes habebit omnes cives bonos salutisque publicae peritos.

Derenavali.

Quum Phidone sublato nemo prohiberet, quo minus prytanes et urba- nis eodem tempore et bellicis rebus praeessent, opus fabrorum et merca- torum Corinthi fervere neque desiit, neque ars unminuta est, imo opificia Corinthiorum plurimi aestimabantur. Excellebant inter omnes etiam arte

*) Aristot. Polit. II, 9, 6, 7. Consensit Phaleas Chalcedonius, cuius Gι⁴ιέόοσις est aequatio bonorum iterata, ut eναασσαες divisio iterata.**) Orchom. p. 407.