Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

De Phidone.

Quis Phido ille? Quem Muellerus Herculis simium, Argivorum tamen eundem Romulum et Numam nuncupavit, etiam Proteum dicas, cui in plures ius fuit transire figuras: Phido enim modo Argivus, modo Corinthius, modo Cumaeus fuisse perhibetur. Quamvis multa de eo tradita non satis illustrata sint, hoc certe constat, Phidonem, ingentis spiritus virum, maxima ex Heraclidis affectantem plurima consummasse. Idem enim totius Argolidis dominationem an- tea frenatam, vinculis ruptis, occupavit intemperatam, imperio suo subiecit Ae- ginam insulasque adiacentes, Laconiae litus, Corinthum, pulsis Eleorum agono- thetis ludicrum Olympium edidit atque fratrem Caranum copiis opibusque suis ita auxit, ut is Macedonia potitus regiae Caranidarum stirpis auctor fieret. Nec solum armis potens timendusque fuit, idem pacis erat mediusque belli; leges enim condidit et quum id ageret, ut unum idemque mensurarum modorumque genus per totam Peloponnesum institueret, officinam numariam in Aegina in- struxit. Hunc quidem virum, qui co excelsitatis cogitationem et spem inten- debat, ut cunctae, quae sub Heraclidis essent civitates, in unius populi, quasi Paneraclidarum corpus coalescerent, cui ipse tamquam caput pracesset, non fuisse regem fabularem e poetarum et mythicorum fictionibus exornatum, sed vere perquam antiquis temporibus Corinthiis imperatorem et legislatorem, haud sordidus auctor veri testatur, Aristoteles*). Phidonem enim Corinthium, duum paupertatem, seditionum et maleficiorum generatricem, praecavere vo- luisset, sapientissime sanxisse tradidit, ne familiarum singularum bona, quamvis inaequalia ab initio fuissent, partitionibus imminuerentur, neve ci- vium numerus augeretur. Quid mirum, quod Corinthius dicitur, quamquam genere et regno avito Argivus fuit? Quum enim primus conatus urbe Co- rintho potiendi secus processisset, tamen animo non defecit ac per vim aut dolis urbem tentare non desiit, et quum tandem id quod voluerat assecutus esset, Corinthiis leges, certum mensurarum, ponderum numorumque genus dedit**), et ex numis Corinthiorum ab eo signatis, qui haud scio an etiam Phidonis nomen vel effigiem ostentui potestatis Phidoneae tulerint, facile ne- que sine aliquo iure Corinthius nominari potuit. Ne aliter accipiar ac sen- tio, potuit Phido et Aegineta et Pisaeus et rectissime Peloponnesius vocari, quum maior Peloponnesi pars per aliquod tempus eius nutu et arbitrio gu- bernaretur atque leges, numos, pondera mensurasque ab eo acciperet, ma-

Reallexic. d. class. Alterth. p. 138 notatum esse gaudeo. Cypselum regnare coe- pisse Ol. XXX, 3 docet etiam Petavius, Ration. tempor. II, 126. Quid Eusebium regiam dominationem Corinthi III ante primam O!l. anno(780) desiisse affirmantem induxerit, Oedipo coniectore opus est, qui dicat.

*) Polit. II, 6, p. 35. Bekker.

**) 5 n190 109 20+ας τN G⁷ KOOeννιυοισςινε̈οον Didymus ad Pind. Ol. XIII, 27. GDei- ν ι KOHεννϑοο υe⁷ο edoe u6r κα σσανέιναιυιι Schol. ad Pind. Ol. XIII, 20.