Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

in auxilium accurrentibus, rixa et pugna orta est de puero occupando, in qua Actaeon ipse, quem utraque pars ad se esset tractura, vulnere accepto in- teriit. Archias cum suis frustra discesserunt: Melissus, filio occiso in foro exposito a Corinthiis petiit, ut poenas repeterent a caedis auctoribus. Quum vero nihil ab iis impetrasset nisi misericordiam, re infecta digressus, Isthmi- cum conventum exspectavit ibique conscensa Neptuni ara Bacchiadas insec- tans verbis, patris Abronis beneficio in memoriam revocato diisque in auxi- lium vocatis, de saxo sese proiecit. Paullo post siccitas et pestilentia Co- rinthum urbem cepit, et Corinthiis de liberatione mali Apollinem consulen- tibus deus, iram Neptuni placandam esse respondit, non desituri irasci, priusquam mortem Actaeonis essent ulti. Quod ubi Archias, qui unus fuit legatorum ad oraculum missorum, audivit, Corinthum sua sponte non rediit, sed in Siciliam vectus condidit Syracusas. Hactenus logographi*). In his si mecum Abronem et Melissum non diversos, sed eosdem habeas et Actaco- nem in vico Melisso non genitum, sed educatum concedas, ratio temporum nihil difficultatis obiicit. Sin autem Plutarchum omni errore maiorem et in minutioribus etiam rebus sequendum putes, tota eius narratio concidit, ut quae conturbet et refellat omnem ceterorum scriptorum hac de re memoriam. Nam Plutarcho auctore inter Syracusas conditas et Phidonis insidias Corin- thiis structas minimum triginta anni intersunt, ita ut Phido, quem octava Olympiade ludos Olympios edidisse constat, ante primam Olympiadem, quam litteris designarunt, regnasse putandus sit. Temporis igitur ratio sub- igit, ut differentiae tollendae Plutarchique accomodandi rationem circum- spectemus aut emendandis, aut interpretandis eius verbis. Graecus Apol- lonii explicator viam explanandi monstravit, Melissum, non Abronem eveoye- rijcæννα ddicendo. Abronem quidem, quum sedem transtulisset in vicum Me- lissum, quem eundem ac Stephani Mélααe fuisse, alias conieci**), Melissium esse vocatum et vocem in Plutarchi notitiam perlatam esẽ ονοο roν oνεiου pers ·α Mèelεoαν hunc in errorem potuisse adducere, ut Melissum in terra Corinthia Abrone genitum crederet ac traderet, non vereor, ne haec explicatio vide-

*) In singulis hi ipsi inter se discrepant. Diodorus enim Actaconem invito Archia occisum esse tradit, neque quidquam addit, quod tum factum sit; scholiastes ad Ap. Bacchiadas domum Melissi oppugnasse et Actacone interemto exactos esse, e quibus unum Chersicratem profugientem Corcyram condidisse; in ce- teris congruunt cum Plutarcho, quem supra audivimus. Suaviter afficimur Grotei V. Cl. hac de re iudicio sano atque honesto:Archias, inquit, had made himself so detesled by an act of brutat violence terminaling in the death ofthe beautiful outh Aklacöôn, as to be forced to expatriale. That such a man should have been placed in the distinguished post of OEkist of the colong of Syracuse, gipes us no favourable idea oſ'the Bacchiad oligarchm: we do not howeper now upon what original authority the story depends, nor can we be sure that it is accuratelé recounted. Iist. of Gr. Vol. III, p. 3.

**) Rer. Corinth. spec. p. 17.