— 18—
suis confisus Archias etiam alteri operi perficiendo parem se habuit. Able- gavit igitur partem multitudinis duce Chersicrate, cui et ipsi genus ex Hera- clidis erat, ad Corcyram, quae olim, celebratissima Phaeacum sedes, Scheria fuit appellata, obtinendam. Uterque id quod intenderat feliciter est exsecu- tus, illine Siculis, hine Liburnis vel Colchis expulsis*), Archias adiutus a Doriensibus, qui in cursu se adiunxerant**). Eumelum quoque poetam inter Archiae socios fuisse, Muellerus affirmavit praepropere***). At contra, quamvis Archiae agmen compositum esset ex variis gentibus et in una moe- nia convenissent homines dispari genere, praevaluisse tamen Syracusis Do- rum mores, leges, dialectum et per complura saecula durasse, ad hoc ex urbe frequentissima proximis annis CXXXV colonias exisse Himeram, Acras, Casmenas, Camarinam et postea, Dionysio tyranno, in ipsum Hadriaticum mare in insulam Issam, certissimis indiciis confirmatum est †). De anno, quo Syracusae conditae sint, nihil satis compertum atque extra omnem qubita- tionis aleam positum venditare ausim. Quid? quod ipse Muellerus, qui in his rebus habitavit, sibi non constitit? In Aegineticorum enim libro veteri- bus chronologis, Eusebio, Scaligero, aliis adstipulatus est, qui Syracusas Ol. XI, 2 vel 3(734 a. Chr. n.) conditas docuerunt; post septem annos meliora edoctus, secundum marmor Parium Archiam Ol. V, 3(= 758) ad Ortygiam appulisse statuit † †). Thucydidis, Diodori, Plutarchi, Strabonis ceterorum- que scriptornm narrationes in utramque computationis rationem testes pro- duci possunt. Quodsi itaque in re tam ancipiti auctoritate niti decet et in tam sublimi rerum perscrutatore, duam Muellerus fuit, ôöeırsd⸗⸗‿◻σ̈οοõõꝛ:¹⁸do-
*) Strabo VI, 2, 4. Schol. ad Apoll. IV, 1212.
**) Strabo l. l. Scymn. Chius 279.
***) Quo auctore nititur? Clemente Alexandrino, cuius hacc verba sunt: Eiuοε o KoHiνειοσς rOEντέοο‿ G(AOT) 6rrιεεεαμνQεένυαυι( ⁶εειεα* Oriο 1 uα ouναςus xrioævr(Stromat. I, p. 398 ed. Potter.). Hoc loco non alia den re agitur, nisi de aetate poetarum cyclicorum constituenda, quam ut definiat scriptor, Eu- melum cum Archia congressum, hoc est ei aequalem fuisse dicit. Ne quac dubi- tatio relinquatur de hac verbi smιρρσααec“ significatione, apponam alium eiusdem scriptoris locum(Strom. I, p. 388): Arrο⁵οοοσ φσmmσαέσεανσαα τον Oνοον ‿̃ν gudον ααεννντο, dors 6/rν‿ααεεν ν ανι uaoοεοσemά᷑ον τοννοονεέτινν,Ta»oν νντα, id est, ut in Homeri aetatem incideret Lycurgi pueritia. Sicut his expositis Ar- chiam comite privavimus celeberrimo et utique iucundissimo, ita etiam, dum testi- monia afferuntur fide digna, honorem et gloriam reiicere debemus, quam Io. Henr. Vossius V. Cl. his verbis Archiae impertivit:„Auch der Korinther Archias, als er am gesegneten Sikanenstrande, statt der gefabelten Insel Syria, die Stadt Syrakus anlegen wollte, fuhr Ol. XI über Scheria nach Oenotria, half Kroton erbauen, und vollendete die bezeichnete Küstenfahrt.“ Antisymbol. p. 287. Error Muelleri sagacem Bernhardyi mentem non effugit. Röm. Lit. I, 208.
†) Theocrit. Id. XV, 91. Thucyd. VI, 5, 77. Scymn. Chius 412. Mueller, Dor.I, 116, 117.
†r) Dor. I, p. 115 et 122. Aegin. p. 58.


