- 17—
De Archia.
Archias enim Corinthius e genere Heraclidarum genteque Bacchiada- rum, quum Agesiam, vatem e gente lamidarum, e patria Stymphalo, urbe Arcadica non remota, arcessitum sibi assumpsisset comitem*), coloniarum Co- rinthiarum maximam condidit, Syracusas, matre pulchra filiam pulchriorem. Quin auspicato, oix der ε, grande facinus inierit, dubitari non potest.„Quam enim Graeccia coloniam misit sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo?**)“ Neque vero minus certum est, Archiam non suscepisse opus aleae plenum, nisi consilio cautissime ab ommi parte considerato, rebusque Siculis per mercatores et speculatores penitus cognitis ac perspectis***), quibus tandem permoveretur, ut eum potissimum locum eligeret, quo sed emfor- tunarum suarum poneret. Extremae dementiae et temeritatis fuisset, si re vera, uti Strabo tradit*r**), consilio coloniae cuiuspiam condendae capto, ab oraculi Delphici responso pependisset, quo orbis terrarum evehendum esset. Lepide geographus Archiam simul cum Myscello adiisse Apollinem narrat. Qui duum utrumque interrogasset, divitiasne an bonam valetudinem mallent, Archiam illas praeferentem Syracusas, alterum valetudinis cupidiorem Cro- tonem condere esse iussum. At vero ipsum illud oraculum, quod Archiae consulenti versibus notissimis datum esse dicitur, Ooruyin 1 eruιννντ. †) quin vel fictum— quae est sententia Bocckhii ft)— vel a Bacchiadis ipsis sugillatum fuerit, nullus dubito. Ut enim„Demosthenes deornicew Pythiam dicebat, ita licet existimare in aliis quoque oraculis Delphicis aliquid non sinceri fuisse ††⁹).“ lam Alcmaconidis Pythiam corrumpendam se dedisse fama erat, quae Athe- nienses obtinebat Tε‿³). Hacc oraculum illud satis suspectum reddunt.
Archias magnam hominum abundantiam secum habuit quum alienigena- rum, tum Corinthiorum, qui potissimum Tenea, e vico, in quo Oedipum a Polybo rege educatum fuisse narrant, affluxerunt*). Non defuerunt in co- mitibus, ut solet, perditi homines, ganeones, gulosi, quorum unus, alter Esau, in itinere suam agri partem, quae cuivis colono sorte obventura erat, placenta mellita convivae cuidam vendidisse diciturx*). Numero viribusque
*) Pind. Ol. VI, 6. GιυνιυπχόστO έμην ᷣειυέέμ ευμένυνισάυαυασem. *n) Cic. Div. I, 1, 3. *am) Diodor. exc. de virt. et vit. l. VIII. fin. 13. ed. Tauchn. cf. Barth p. 40, qui
Cusinerio Franco-Gallo(Essai historique sur les monnaies de la ligue Achéenne
p. 97) adstipulatur, Corinthios iam diu ante Syracusas conditas in Siciliae lito-
ribus commercium exercuisse affirmanti. eeie) Strabo VI, 2. p. 29 cd Tauchn.
†) Paus. V, 7, 2. †r) Explicatio ad Pind. Nem. I, p. 350. †r†) Cic. Div. II, 57, 118. r) Herod. V, 63. *) Rer. Cor. spec. p. 61. Strabo VIII, 380, d. *n) Athenacus. IV, 167.


