— 15—
mediis, imis neque honores ambiendi, neque suffragia ferendi, neque de summa rerum concionandi ude„es conceditur venia. Et qui tandem Pin- darus, Xenophontem aequalem celebraturus, reipublicae statum, qualis ante CCCC annos in Xenophontis patria fuerit, tanquam praesentem(vaie) lau- dare potuit, quum illarum dearum fuisset, si modo Bacchiadis regnantibus Corinthi versatae sunt, per insequentem LXXII annorum tyrannidem ibi non commorari, sed ut Astraea, quum ingruisset ferrea aetas, caede maden- tes terras relinquere. De ecoloniis.
Quum in Corinthiis plerisque, tum in eorum principibus certe tanta fuit rei civilis et industriae prudentia et intelligentia, tanta mercandi et quaestus cupiditas et sollertia, ut consilium coloniarum condendarum non possent non diu et penitus secum agitare. Simulatque externa causa eos impulit, pa- riendum fuit, quod iam diu parturiverat animus. Multae autem soli patriae mutandi convenerunt atque inter se congruerunt causae. Quosdam taedium patriae, vel ambitio, vel ditescendi aviditas commoverit, ut duces exorirentur coloniarum deducendarum; deinde frequentia urbis necessitatem attulit minuen- dae et ablegandae multitudinis; practerea quod, agrorum dividendorum et acqui- rendorum licentia ademta, novas stirpes et domos condi lege Phidonea ve- titum erat, examina civium, qui in aliis terris considerent, exierunt*); postremo discordiae civiles post exactos Bacchiadas ortae multos extorres ege- runt. Accessit alia eaque princeps et maxima causa. Quid enim Corinthiis in patria remanentibus, quum de mercatura late patente et quaestuosa concertaturi fuerint cum Phoenicibus et Ionibus, magis optandum fuit, quam ut emporia, na- vium stationes, receptacula, deversoria haberent, summam fruges, opificia, quid- quid ubique aut sibi maxime necessarium**) aut pretiosissimum fuit commu- tandi atque emendi facilitatem crearent civibusque suis per omnia maria et se- cundum omnes oras navigantibus ubique amicos, cognatos, propinquos con- ciliarent? Quid magis, inquam, in hanc rem esse potuit, quam constituere co- lonias, quae originibus lucro, praesidio, decori essent? Nulla Graeciae urbs plures deduxit Corintho***), nulli a filiabus maior gratia relata maiorque
*) Ex hoc fonte Barthelemy, Anachars. Cap. XXXVII p. 28 et Muellerus, Aeginet. p. 56, coloniarum, quae Corintho defluxerunt, multitudinem derivarunt.
**) Metalla, lana, frumentum, pisces, vinum, oleum, sal, ligna, irides ad unguentum conficiendum laudatissimas, alia multa advehenda fuerunt ad opificia et ad vitam cum voluptate sustentandam, quum ager Corinthius exiguus et sterilis nihil ho- rum satis suppeditaret, sed ad navigationem incolas compelleret cf. Barth p. 34.
***) Non ab re fuerit colonias Corinthias hic ex situ earum enumerare. Fuerunt au- tem in Isthmo: 1) Megara, quae una cum Messeniis ab Aleta condita, simulac fieri potuit, defecerunt(Herod. V, 76. Strabo IX, 393. Scymn. Chius orb., descript. 504 Vell. H. R. I, 2); in Phocide: 2) colonia, quam Phocus e Sisyphi genere ortus collo- casse dicitur(Scym. Ch. 485); in sinu Corinthiaco: 3) et 4) Molycria et Chal-


