Aufsatz 
Quo tempore apud Aegospotamos Athenienses a Peleponnensiis victi sint definitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

ruralia quidem Dionysia, si quis putaverit eadem Milesios instituisse(id quod Thuey- didio illo loco ducti negamus), illa esse possunt, quia haec Elaphebolione(medio?) Athenis habebantur i. e. Januario ineunte a. Chr. 404. Hermann. Antiqq. sacr.§. 57. De quo breviore tempore ante captas Athenas jam monuimus. Sed quocunque die Dionysia Milesii celebraverint, non celebrabant profecto ante vindemiam, quae nunc quidem medio Septembri in Asia minore incipit, ut in Tenedo. Chandler. Itiner. c. 3 7.

Itaque cladem Athenienses perpessi sunt post Octobrem ineuntem et ante d. 25 Decembris, aut accuratius post Octobrem ineuntem et ante Novembrem incli- nantem, laudamusque Haackium, quod Chronol. Xenoph. extr. posuerit405 Nov. quamquam argumentis non depromptis.

In Novembrem mensem ducit quoque Plutarchus. Qui quamquam lapidem de coelo ad Aegospotamum Olymp. 78, 1 delapsum cum pugnae, de qua nos agimus, phaenomenis confudit, tamen hujus cladis tempore stellas per coelum trajectas esse et lapidem decidisse tradidit. Lysandr. c. 12. Solent autem stellae trajicere diebus 12 14 Novembris. Humboldt. Kosm. I p. 129. Etiam inter d. 27 Nov. et 12 Dec. Id. ib. p. 404 sq. Sed illud prius tempus magis convenit propter procel- las altero tempore denuo orientes. Gemin. sub diebus 15 19 Scorpionis= sub diebus 11 15 Nov.

OQuodsi ad verum accessimus Olymp. 93, 4. Alexia Archonte. Pyane- psione(exeunte?) A. Chr. 405. Mense Novembri(paene medio?) apud Aegospotamum pugnatum esse; Prometheorum quoque tempus, quae paulo post pugnam Athenis acta sunt(Scheib. Oligarch. p. 18), in Maemacterionis fastis ponendum esse invenimus.