Ouo tempore apud Aegospotamos Athenienses a Peloponnesiis victi sint definitur.
Pugna ad Aegos flumen perpetrata quamvis una e maxime memorabilibus celebre- tur, qua bellum Peloponnesium si non finitum, tamen ita est fractum, ut finiretur, duo tempore pugnata sit ignoratur. Haesitant enim viri docti, ne diem urgeamus, etiam de anno. Corsinius summus chronologus Fast. Att. ad Olymp. 93, 3 sub Callia ar- chonte Posideone mense(utro? non dixit. sunt autem ejus anni duo) proelium factum esse posuit i. e. mense fere Decembri a. Chr. 406, citans testem Xenophon- tem Uell. II, 1, ubi pugna sub Alexia alio archonte legitur, quod Diodor. XIII c. 104— 105 confirmat. Corsinium ita refutavit Clinton(Fast. Hell. s. anno 405 et Append. XI), ut de archonte non amplius possis dubitare, quanquam nuperrime Vol- gerus Corsinium secutus est, contra fortasse alii nimium discedentes secundum annum posteriorem 40 4um sumunt, scilicet anni partem nescientes. Posideonem enim mensem eumque secundum pPosideonem Dodwellus(Cycl. p. 358. Annal. Xenoph. p. 239 p. 263) significaverat. Sed Manso(Spart. II p. 571) pro multitudine rerum postea ante captas Athenas gestarum id tempus esse brevius ostendit, ipse tamen „Decembrem aut Januarium“ in tabula habet. Accuratius Clinton Dodwellum secum pu- gnantem, qui Olymp. 93 modo 31 modo 4 anni Posideonem statuerit, explosit. Septem- bri medio rem evenisse censet Weissenbornius acutissimus. Hellen. p. 201. Idemque tempus posuerat Sievers Comment. Hist. De Xenoph. Hell. p. 107. Lachmannus Hist. Graec. 1 p. 34„initio auctumni.“ At non diu post hanc pugnam naves Lacedae- moniorum Piraeum obsederunt. Lysiae Or. in Agorat.§. 5: Eε* do i vfss di
iεεεεοασι εᷣεραοσσν ν⁶ ra rodναμαάααα εν ε πντιιυινιεέεεωσεεεοαό eyeycro, od ον⁸ 10


