Aufsatz 
De pace inter Athenienses et Philippum Amyntae F. per legatos celeberrimos composita
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

redactos, ut adulentur ultro sordidam paulo ante clientelae suae partem.

Rediit Philippus omnibus castellis in Chersoneso eversis cum Cerso- bleptis filio obside, id quod Atheniensium legati impedire potuerant, quum decem diebus vel tribus potius quatuorve in Hellespontum pro- ficisci licuisset et exacto jurejurando loca tueri, priusquam ille ex- pugnasset; aut enim praesentibus legatis ea non attigisset aut jusju- randum non accepissent, itaque pacem non impetrasset, nec utraque habuisset: et pacem et loca. Secreto auditis Graecorum legationibus, his veniam belli pollicetur jurejurando adactis se responsum nemini prodituros, illis contra, venturum se auxiliumque laturum, aliis alia; utrosque vetat bellum parare aut metuere. Sic omnibus variato responso securis ipse bellum paravit(Justin. loc. cit.). In hac igitur legatione manifesta est et Philippi fraus et Atheniensium legatorum corruptela; jam aliud fit illo majus facinus. Postquam enim recepit Philippus, se pacem habiturum, occupatà Thracid culpâ legatorum, qui Psephismati non paruerant, moliebatur, ne abirent e Macedonid, donec expeditio- nem contra Phocenses legatis ipsorum tanquam sociorum inspectantibus et comitantibus(Dem. Phil. III. p. 113.§. 11.) susceptam instruxisset, ne si illi eum se instruere et profecturum esse Athenas renunciassent, Athenienses copias educerent et triremibus ad Pylas missis ut prius trajectum clauderent, sed ut simul istos id nunciare audirent simulque ipse intra Pylas esset et Athenienses nihil possent agere. Demosth. et Aesch. loc. cit. et seq. Dem. f. leg. p. 359.§. 57. p. 389.§. 154. p. 392. §. 164. Quum jam per Thessalos inprimisque Pheraeos valido exer- citu rebellaturos(Dem. f. leg. p. 444.§ 320.) contra Phocenses profi- cisceretur, Pheris non in templo, ut par erat, sed in diversorio, quod ante Castoris et Pollucis templum reperiebatur et ubi, id quod turpe erat legatis omnibusque nobilibus(Zell Ferienschriften I. p. 16. sdq.), legati commorabantur, quasi in transitu juravit in haec verba: Pacem facio cum. Atheniensibus et Atheniensium sociis, Alensibus

1