Aufsatz 
De Heliaea
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

Archontibus sive Hieromnemon, sive quis alius eorum, qui eodem cum novem Archontibus die creantur, sive praeco, sive legatus, sive assessor, neque eundem eodem bis fungi magistratu vel duos eodem anno gerere magistratus. Largitionem heliastici judicii corrumpendi causa oblatam neque ipse accipiam, neque alius vel alii accipient pro me conscio?, ulla arte vel fraude. Triginta annis minor non sum. Utramque partem et actorem et reum audiam ex aequo, et suffra- gium de ea re feram, cujus actio instituta erit. Hoc juro per Jo- vem, Neptunum et Cererem; imprecor et mihi ipsi et familiae meae exitium, si quid horum non servabo. Mihi vero sancte juranti multa bona faustaque sint.

At obstant huic extremo proprie dicto jurijurando locupletissimi auctores. Demosthenes enim idem et alii alios per tres deos proferunt jusjurandum Atheniense, nec tamen ubique heliasticum; collegit eos scriptores Ez. Spanhemius', apud quos jurant tum per Jovem, Neptu- num et Minervam; tum per Apollinem patricium, Cererem et Jovem Re- sem; tum per Jovem, Apollinem et Themidem; tum per Jovem, Apolli- nem et Cererem; tum(apud Aristophanem) per Jovem, Mercurium et Neptunum. Px his, praecipue e Polluce, qui 6πμσαννο d e od,ττ☚ Adr εον πↄQeQwQBQ Iimdτοα i eoels diserte docet, viri docti, quorum ratio non placet, diversa statuerunt judicum jurajuranda. Sed si quid recte video, illi tres, per quos jurabant, e diis Tατσέος dictis sunt omnes, nisi Mercurius a comico mutatus neque in judi cis jurejurando adhibitus. De Minerva, gentis auctore s. duce primigenia

1) i. e. Legatus ad Amphictyonas. vid. Alb. ad Hes. s. v. ibique laudd. Add. T'ittmann. Ueber den Bund der Amphiktyonen p. 95 sdq. ibiq. laudd. 2) Ita, quod vulgo legitur, se recte habet.

3) Ad Aristoph. Nubb. v. 1 236. 4) De Diis patriciis vid. Creuz. Myth. II. p. 875