4 4
terpretibus; tandem ad sortitionem explicandam me accinxi. Tum mihi Schömanni de ea re libellus singularis contigit; ex quo igitur, meis prorsus relictis aut parce innexis, explicationem rei difficillimae bre- vissimam propono.
Ex universo civium numero, qui quidem non minores triginta an- nis et fama seu statu integri(&mτπιτιια) erant, judices nullo census et ordinum discrimine sorte capiebantur. Sed e sortitis judicibus alii erant arbitri, de quibus hoc loco non agimus; alii, qui singulari no-— mine Oαπα τœt S. Aleorcel dicebantur. Heliastae sexies mille in annum a novem Archontibus in Ardetto sorte ducebantur, deinde autem, quo- ties causa aliqua in judicium deducenda erat, rursum ex his legiti- mus aut arbitrarius' numerus a Thesmothetis, aut a judicii principi- bus in universum, ad illam causam judicandam, in foro fortasse, edu-— cebatur. Jam autem Heliastarum sex millia in decem partes sive decu- rias, A‿ντμσ᷑ vel ννἀς¶ dictas, pro tribuum numero quidem distributa erant, ab his tamen ita plane sejuncta, ut tribules diversi ejusdem de- curiae fuisse videantur. Quaeque decuria quingentorum erant lleliasta- rum et mille reliqui quasi vicarii ad complendam, si opus erat, judi- ciorum frequentiam*. Deinde decuriae decem decem literis(A. B. T.. E. Z. fi. 0. I. K.) insignitae erant, quas literas, quum judicia habenda erant, in sitellam(Alταοων)„ magistratus conjiciebat, ex iisque toti- dem educebat, quot judicia eo die futura, vel quot decuriae necessa- riae erant. Nonnunquam unius decuriae judices minoribus causis ju— dicandis in plura judicia distribuebantur; aut cum quingentis pauciores
1) Kard AGyον το Ʒεꝓνκαμυ⁵⁴αατο ap. Lucian. bis accus. c. XII. T. VII. p. 64. Bip. T. II. p. 805. H. cf. supr. p. 15. add. Poll. VIII. G 48. De Ardetto vid. Poitter. I. p. 232 ibiq. laudd. Add. Lexx. grr. in Bekk. I. I. p. 183. 209. 443. De hoc Thesmothetarum munere vid. Tittmann. p. 262, qui aliter sentit.
2) Aliter Heffter p. 51 sq. Aliter Luzacius. vid. p. seq.


