— 12—
ad sensum et quoad syntaxin temporis successu in significatio- nem magis magisque singularem descendere.
Huc, si videbitur, revocandum erit: huat thi thes thun- bea 116, 18.
huggean. 172, 18: hes gi gilobean sculun endi gihug- gian thero uuordo. Occurrit praeterea 75, 15; 77, 9; 116, 4; 152 18; 167, 21. Nota, syllabam gi, quae verbis anteponi so- let, non frustra addi, verum notionem verbi intransitivam(et passivam cf. quae docet vir longe doctissimus I. Grimm in libro deutsche Grammatik II, p. 840) fortasse tueri; in Fares hugdun(116, 4) activa verbi vis magis cernitur, quam in gi- huggean thero uuordo; hoc et a nostro sermone non alienum: denben— gedenben; vid. thenkean. Verba, quae sensum pracbent zö meminisse apud Graecos, Germanos et omnes fere gentes habent genitivum, imo apud Romanos inter pauca sunt, quae hunc casum adservare valuerunt; eiusmodi autem verba, in quibus deprehendatur sensus intelligendi(cogitandi) simul et recordandi neque Romanis neque Graecis, vix nobis etiam exstant; huggean iam dudum] e nostro sermone exter- minatum est. Habet Otfridas et ipsum cum genitivo II, 9, 93; III, 1, 36.
Huc reſer min te gehugdiun 142, 5.
Verbis, quae modo enumeravimus, consentaneae sunt for- mulae, quibus aut adiectivum nomen aut substantivum cum praepositione iungitur verbo substantivo quod vocatur. Inde no- va quasi fiunt verba, quae pariter ac cetera a genitivo causae s. subiecti pendent. In nostro libro occurrunt:
uuerdan uluis. S8, 18: ne ic gio mannes ni uuurd uuis.
3


