Aufsatz 
Notitia codicum Demosthenicorum : Notitia I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

ʒ3

etiam Herwagiana I, cujus margo lectione triplicis generis ornatus erat: 1) Atramento et manu, ut Reiskio videtur, Edwardi Raveni, quam Reiskius significatTetustam manum in Herwdgiana Taylori. 2) Atramento et manu ipsius Taylori annotationes additae sunt secundum exemplar Herwa- gianum Bodleianum e legato Seldeni, quod modo indicavimus. Hae annotationes a Reiskio sic notantur:Selden. in Heriwwagiana Taylori. 3) Rubro et manu Taylori illud exemplar auctum erat secundum Bernardi Paulinam modo indicatam. Haec a Reiskio nominaturHeruagiana Tawflori e Barnardina.

Cant.Annotatiunculae, ut credi par est, Claudii Groularti(de quo vid. Praefationem ad Lysiam p. 15. p. 79 R.) ex Aldino exemplari in Bibliotheca regia, quae est Cantabrigide. Taylorus Praef.

Locker.Codex doctissimi viri I. Lockeri Londinensis orationem c. Timarch. et Olynthiacas duas[lem et IIem vulgaris ordinis] habet et est bonae frugis plenus. Taylorus ibid.

Harl.Codex Harleianus adservatur in Bibliotheca Edw. Comitis Oxoniensis. Eleganter scriptus, antiquus et bonae indolis. Taylorus in Praef. Est Bibliothecae Harleianae Cod. 6322 in Musaeo Brittannico, insignis char- taceus, in fol., olim liber ecclesiae collegiatae Ripponensis in agro Ebora- censi, foliorum 304, Saeculi fortasse XIII. Continentur: Fol. 1 Olynth. LIII, fol. 15 b Phil. I, fol. 23 Pac., folium 25 absurde interpositum continet iterum finem Phil. et initium hujus orationis; sublato hoc fol. oratio recte procedit, lacuna nulla est. Fol. 27 b Phil. II, fol. 32 b Halonn., fol. 38 b Chers., fol. 48 b Phil. III, fol. 59 Phil. IV, fol. 70 adv. Phil. Epist., fol. 75 fals. leg., fol. 117 b Aeschinis fals. leg., fol. 141 Coron., fol. 179 funebris. Praeter alia. Vid.(Hornii) Catal. Harleianorum Mstorum Vol. III p. 356 sq. In Praefatione Reiskiana p. LVII contenditur Harleia- num et Augustanum 1 in Leptinea consentire. Scilicet in illo codice Le- ptinea non inest. Praeter hunc Harleianum teste Catalogo etiam alius, 5670 ejusdem Bibliothecae, Tayloro notus erat, quem videtur non contulisse.

3