Aufsatz 
Notitia codicum Demosthenicorum : Notitia I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

geri varias lectiones.Cum haec scripsissem, ait, reperi chartam, in qua notaram varias quasdam lectiones ντεεανν oeν, quas mihi vir doctissimus Henricus Scrimger Scotus, Professor Juris Heidelbergensis, superioribus annis, dum apud illustrem virum Hulderichum Fuggerum communem Mecaenatem nostrum familiariter unà viveremus, exscribendas e suo codice dederat. Eas hic ad verbum subjicere visum est. Quas Scrimgeri schedas non demum, quum illa scripsisset, reperit, sed ante quam illam annotationem finiret. Vid. ad finem epistolae Philippi in orat. de Coron. p. 280 R.

Sambuci codicem usurpavit in Farragine ad orat. de Coron. Sam- buci codices multi Viennam transportati sunt, nullus tamen ex iis, qui in meum usum in Bibliotheca Caesarea explorati sunt, cum hoc consentit, quem Wolfius citavit.

De Appendice Francofurtana.

Marcianus 417, Venetus, Italicus, Aldina Tawxflori, App. Francof., Linden- brogianus et Pithoeanus pro eadem auctoritate valent.

Wolfii Editio Francofurti 1604 fol. repetita est cum additamento me- morabili, quod inscribitur:Lectiones in Demosthenem diversae tum e co- dice quodam vetusto Italico tum ex Aldino, cui illas vir doctissimus manu propria adscripserat. Codex is Italicus est Venetus, ex quo, ut videtur, Petrus Pithoeus ad oram Aldinae nunc Oxonii in Bodleiana Bibliotheca custoditae variantem lectionem descripsit. Nomen enim Pithoei in fronti- spicio libri apparet; inde ab eodem varietatem adscriptam esse jam diu concluserunt. Quam varietatem quomodo Editor Francofurtanus nactus sit, nescimus; sed non differre Francofortuni Italicum et Pithoei Venetum nobis quidem certum est, nec differt Aldina Taylori, quam Antonius Askewius Medicinae Doctor Londinensis Schweighaeusero conciliante(vid. Dahleri