— 161—
bus ut placeret poëta laudem duxit maximam: risuri sine dubio, si diuinare potuissent anxie aliquando quaesitum iri qui fieri posset ut in Romulidarum parte maxima tanta doctrina et sagacitas inesse diceretur.
9. Heaut. II 3, 48 Bentleii eximiam emendationem ideo tantum, quod qua ra- tione deprauatio facta sit sane non facile intelligitur, spreuisse Fleckeisenus et oratio- nem mancam olim eis quae in lacuna perierint, sustentatam fuisse uidetur suspicatus esse, Dietschio auctore, ut ait in Praefatione.
In libris est
Texentem telam studiose ipsam offendimus, 44 Mediocriter uestitam ueste lugubri— Eius anuis causa opinor quae erat mortua— Sine auro: tum ornatam ita uti quae ornantur sibi, Nulla mala re esse ewpolitam muliebri. (47. ornatam ita uti Call. ornata uti A.— 48. mala A et er corr. D. malam rell.)
Ubi Bentleius:„Illud esse absurde hic positum est ad uersum sustentandum: series enim orationis haec est: offendimus ipsam texentem, uestitam, ornatam, expolitam Esse nullum hic locum habet. Repone id quod Magistri eiecerunt
Nulla mala re interpolatam muliebri.“. Et ut solet optimis exemplis allatis ostendit, quam ob rem mala res muliebris nomi- nari possit cerussa, stibium, purpurissum(roνν εαmανοtæν dicit Lucian. Amor. 39) et ipsum illud interpolatam Plautinis locis firmat. Fleckeisenus autem uidetur non ausus esse contra omnium bonorum librorum auctoritatem reicere illud esse ideoque Dietschio obtemperasse. Cui oblocutus Ladeuicus l. c. p. 12 hanc uersus speciem commendat
Nulla arte malas eapolitas muliebri. ¹)
Neque ego quicquam excogitare possum quod apte nec praeter necessitatem suppleri possit, ut in Editione nullam significauerim lacunam. Sed Ladeuico non possum assentiri. Tria enim sunt de Antiphila ipsa praedicata. Erat 1, mediocriter uestita 2, siue auro 3, ornata ita uti quae ornantur sibi. Ornatus igitur non„ornamenta“ qualia sunt monilia, anuli, inaures alia eius modi spectat— ea enim comprehensa sunt auro—: sed quae ad munditiem corporis pertinent, cerussam puta, unguenta, comptos capillos. Atque de capillis est u. 49: restat ut u. 48 uel de cerussa(et similibus) uel de unguentis sermo fiat. Sed utrumlibet commemoratur, nominatiuo casu efferendum est, cum iam a mulieris persona transitu facto ad singulas partes u. 49 Capillus eo casu exstet. Et amat Terentius hanc in enumeratione orationis conformationem, ut ab accusatiuo pendente a uerbo transeat in nominatiuum, cf. Heaut. II 3, 124 quendam
1) In illud arte ipse dudum incideram, cum re non satis perpensa ita scribendum censerem: Nulla mala arte esse expolitam muliebri.


