Aufsatz 
De comparationibus Homericis dissertatio grammatica / Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De comparationibus Homericis dissertatio gsrammatica.

JDe modorum in comparationibus Homericis usu primus seripsit Thierschius. Qui quamquam rectissime fecit, quod hanc modorum rationern, licet ab universis linguae legibus non abhorreat, seorsum tractavit, tamen multis in rebus adeo a vero aberravit, ut a Godofredo Hermanno merito confutatus esse videatur. Is enim duas de legibus quibusdam subtilioribus sermonis Homerici dissertationes scripsit(Opusc. tom. II.), in quibus pri- mus firma solidaque fundamenta jecit, quibus grammatica comparationum Homericanum doctrina continetur. Hermannum secutus est Berger in dis- sertatione: de usu modorum temporumque apud Homerum in comparatio- nibus(Celle 1837). Huc accedit, quod Naegelsbachius in libris, quos ad explicandam Iliadem in lucem edidit, multa passim attulit, quae ad com- parationes pertinent. Nos vero, etsi viri doctissimi viam praeierunt, tamen nonnulla reliqua esse existimavimus, quae tractatione digna essent, quare

quum eandem materiam denuo tractandam susciperemus, id potissimum