—* e. 23
7
tribunorum potestas valebat, ut ne ulla quidem causa, cur comitiis obstarent, adiicienda iis esset). Praeteren nox etiam comitiis moram afferebat, quia neque ante lucem, neque post eam cum populo agi licebat*). Neque minus tempestate eum fragore orta, quod Iove tonante, fulgurante cum populo agi nefas erat), et quum in comitiis aliquis morbo sacro sive epileptico, cui comitiali inde nomen inditum est, correptus esset“) comitia vitiabantur. Denique et vexillo, quod in Janiculo propositum erat, sublato comitia impedita esse, quod antiquis temporibus populus in haec comitia armatus convenisset, Dio Cassius¹) docet. Quae vero causa publicis nostrac aetatis conciliis saepissime moram affert, quod legitimus civium numerus desideratur, Romanorum comitia raro impediebat. Certus quidem octo- ginta octo centuriarum numerus, ut videtur, in Romanorum etiam comitiis requirebatur), sed quum nihil inter Romanos constaret, quo singularum centuriarum homines in comitiis adesse oporteret?), raro accidebat, ut propter hominum paucitatem comitia dimitterentur. Quae quum res aequo iure comitia tollerent, tamen non omnibus centuriatis comitiis in posterum quoque tempus impedimento erant. Comitia quidem de capite civis, si quacun- que de causa erant sublata, aut si lex antiquata erat, iterari nequibant. Comitia autem legibus ferendis, quae nisi aut intercessum aut obnuntiatum erat, in posterum tempus non vetabantur, impedimentis minus obnoxia erant. Quanquam enim omnia, quae in comitiis impeditis acta erant, irrita habebantur, tamen, si per intercessores aut, ut sit venia verbo, obnuntiatores licebat, repeti eadem comitia fas erat. Antiquatas autem rogationes nisi per
¹) Appian. d. bell. civ. I, 25.
¹) Ante lucem ad populum ferri nefas fuisse, Dio Cassius(histor. Rom. XXXIX, 65.) aperte dicit; comitia etiam post lucem irrita fuisse, ex Varronis loco(d. L. L. VII, 5. pag. 557. edit. Spengel.) coniici licet. Varro enim dicit:„solis oceasu diei suprema tempestas esto.... id est supremum augurii tempus.« Itaque, quum comitia eodem die, in quem magistratus erat auspicatus, peragenda essent, auspicia autem sive augurium nocte terminarentur, comitia etiam centuriata, id quod de tributis satis compertum habemus,(Dionysii Halic. Antiqu. Rom. IX, 41.) nocte, ut videtur, dirimebantur.
³) Cicero d. divin. II, 18. Liv. XL, 59.
⁴) Festus s. v. prohibere pag. 206. ed. Lindemann. Dio C(ass. histor. Rom. XLVI, 35. Gellius. XIX, 2.§. 8. Sine dubio is morbus, quem eumdem divinum appellabant, a numine quodam immissus esse videbatur.
³) Histor. Rom. XXXVII, 27 et 28.
*¹) Dio enim Cassius, quanquam ad magistratus creandos legitimo suffragiorum numero opus fuisse narrat,(histor. Rom. XLIX, 50.) tamen, quantus ille fuerit, non adiicit. Quum autem C(icero (adv. Rullum. II, 9 ct 12§. 31.), in comitiis tributis, ut suffragia ferantur, omnes trihus adesse oportere doceat, haud dubito comitiis centuriatis idem vindicare.
¹) Cicero pro Sextio 51 leges, quae comitiis tributis ita latae erant, ut vel quini in singulis tri- bubus suffragia ferrent, non contra morem institutaque maiorum perlatas esse dicit, ex quo et in centuriatis de numero eivium nihil constitutum fuisse coniici licet.


