— 11—
eus, et al. pro: ob, propter, ex; item: carens, va- cans pro: sine;, instructus, pro: cum:; excepto pro: praeter. Exempla classica v. in Broederi Gramm. maj.
§§. 422 et 707.
6. vel quod aliud Lerbun attrahit, aut ad eventum an- tecedentis indicandum, aut ad modum illius accuratius definiendum, v. c. in pugna Mantinensi Epaminondas sagitta ictus periit(pro: ictus est). Pater per decem dies aegrotans jacet(pro: aegrotat).
8) Verbo saepe additur aliud Lerbum auwxiliare, non solum ut copiosior, verum etiam numerosior sit oratio, qui dila- tationis modus Ciceroni inpriinis est usitatus: quapropter illa Verba auxiliaria, quae aut periodum claudunt, aut cer- te versus finem enunciationis poni solent, multis dicuntur conclusurae Tullianqe. Fit autem haec amplificatio duplici modo:
. vel ita, ut vernaculae Verbum finitum in latina ob additum auxiliare mutetur in infinitivum. Verba auxi- liaria, quae huc pertinent, sunt: puto, arbitror, exi-
Stino, judico, video, videor, intelligo, scio, dico, so- leo et al. sim., v. c. Cic. de Sen. 1: teque non cog- nomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intelligo(pro: tuque——— deporta- sti). Ibid. Saepenumero admirari soleo(pro: adimiror). Id. de Leg. Agr. II, 4: Quid tam populare, quam li- bertas? quam non solum ab hominibus, verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis (pro: expetitur et anteponitur). Id. p. leg. Man. 4: Sed de Lucullo ita dicam, ut neque vera laus ei de- tracta orafione nostra, neque falsa affiota esse videatur (Pro: detrahatur— afingatur). Id. p. Arch. 2: Quod
2*


