— 9—
b) jungitur Antecedens et Consequens, v. c. verendum est, ne abstrahamur ab hac exercitatione et consuetzdine dicendi. (Ab exwercitatione proficiscitur consuetaado; quapropter utra- que notio conjungitur ad idem fere exprimendum, quia il- lud est Antecedens, hoc Consequens). Id. ad Div. V, 21: Tibi persuade, praeter culpam et peccatumm, quo semper caruisti, homini accidere nihil posse, quod sit horribile. (Ex peccato contrahitur culpa.) Id. c. Rull. 8: Mihi deli- beratum et constitutun est, ita gerere consulatum.(Delibe- roe est Antecedens, constituere Consequens). Id. in O. Cae- cil. 214: hoc institutum referri ac renovari moleste ferunt.
—) Elocutioni tropicae adjungitur saepe propria vel tropica al- tera, v. c. Cic. Tusc. Qu. I, 49: Non enim temere nec fortuito sati et creati sumus————„ portunn potius paratum nobis et perfugium putemus. 1d. ad Div. VIII, 8: Scito, C. Sempronium, mel ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse. Id. p. Planc. 4: Nostrum est au- tem, qui in hac tempestate populi jactemur ac fluctibus (pro: mobilitate populi), ferre modice populi voluntates. Id. p. Dom. 10: quae tum illis reipublicae tenebris, coecis- que nubibus et procellis(pro: reipublicae turbis) constitui- sti. Id. de Fin. III, 11: homines tenebras et solitudinem (i. e. huunilitatem) nacti. Id. de orat. II, 31:——— ut videatis, quam sit genus hoc eorum, qui sibi eruditi vi- dentur, hebes atque impolitinn(pro: rude). Ibid. 52: in- videtur autem praestanti florentique fortunae; et 54: inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum. d. Phil. X, 10: nos ita a majoribus instituti atque imbuti sumus, ut omnia consilia atque facta ad virtutem et dignitatem referamus. Id. de amic. 27: sed nec illa exstincta sunt, alunturque potius et augentur cogitatione et memoria. Id. Brut. 10:
2


