Aufsatz 
Brevis praecipuarum de dilatatione regularum enumeratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

In prolusione nostra, quae abhinc duobus annis in lucem edita, perbrevem de recta in latine scribendo exercitationis methodo com-

plectitur disputationem, praecipuas de vocabulorum et enunciatio-

num variatione, dilatatione, contractione, nec non de recto eorum

ordine regulas, quibus juvenes in scribendi arte sublevarentur, enu- merare incepimus. Sed cum prius tantum de variatione caput illo opusculo posset absolvi, cetera in aliam occasionem restabant pro- ponenda. Qua opportunitate ex indicendo h. a. examine oblata,

transgredi liceat ad alterum ac praefari de Dilatatione, quantum hu- jus libelli angustiis capi poterit.

Caput II. De Dilatatione.

Dilatatio duplici fieri potest ratione: seu breviort, nullo alio enunciationis membro addito, quod dilatationis genus solum ad sin- gula pertinet vocabula, seu prolixiori, quae cernitur in eo, ut aut commata augeantur per incisa, aut pro singulis sententiis duae plu- resve ponantur.

Quod ad illam, seu utimur quodam vocabulorum ambitu, seu quo gravius quid vel luculentius eloquamur, vocabulis adjungimus alio snonyma, seu certas interponimus dictiones ernphaticas. Altera

1 2*