(pr. ev. IX, 17— 57.) legimus; quorum scilicet non dicunt ipsum Alexan- drum esse auctorem, sed Cleodemum Malchum, Eupolemum, Artapanum, Melonem, Philonem, Demetrium, Theodotum, Aristeam, Ezechielem poëẽ- tam; ¹) attamen Alexander ex horum libris ea capita feriue excerpsisse, Patresque ecclesiae, quos modo laudavi, ex. Alexandri libro eadem sese affirmant repetiisse. Narrantur autem in hisce libri, quem Alexandro tri- Puunt, reliquiis de Abrahamo, Isaqco, Jacobo, Josepho, Jobo, Mose, Salo- mone eadem fere, quae ex sacris V. T. libris percepta habemus, praeterquam quod, Judaeorum Hellenistarum more, hic illic Judaeorum majores multo magis etiam efferuntur ac celebrantur, quam ab ipsis V. T. librorum aucto- ribus.— Mihi quidem est persuasum, eum librum, ex quo illa capita deprompta esse dicuntur, a Judaeo quodam Hellenista esse confectum ae perperam Alexandri Polyh. nomen esse inscriptum. ²)— Longe alia sunt, quae de Judaeis ex Alexandri Pofyh. libris proferunt Stephanus Byx. s. v. Toudalc ³) et Suidas s. vv. AeS⁶οs et MG⁶⁴.ας. 4)
13) Posidonius Apamensis s. Rhodius ⁵)(Athen. VI, GI.), idem, quem Pompejus et Cicero audiverunt(Strab. XI, 563. Plut. Cic. 4. Cic. N. D. I, 5. all.), praeter libros de Philosophia(Diog. Laërt. VII, 42.) et librum de Oceano(Strab. II, 231. cf. I, 11. XVI, 519.) historias quoque
1) Qui omnes ad unum erant Judaei Hellenistae; cf.§. 6.
2) Eandem hac de re fuisse sententiam auctoris de la républ. des lettres(T. 1. art. 2. P. 27 sqd.) ex Buddei hist. eccl. V. T. T. I. p. 24. cognovi.— Si quis in eam discesserit opinionem, ut putet, Alexandrum Polyh. ipsum fuisse Judaeum, hujus opinio quodammodo potuerit probari Josephi narratione, qui(Arch. XII, 5, 4.), Antiochum M. 2000 Judacorum, qui in Mesopotamia et Babylonia usque ad id tempus habitarant, cum uxoribus et natis in Phrygiam Lydiamque deducendos curasse, memoriae prodidit; quibus hic Alexander forsilan possit putari prognatus.
5) Libri inscriptionem non apposuit.
4) E libro de Roma...„
8) Posidonii Rhodi reliquiae doctrinae. Colleg. atque illustrav. Jan. Daka. aoc. D. Iyttenb. annot. Lugd. B. 1310. 3


