Quandoquidem hoc tempore vitae conditio rerumque status conspieuae illius ac miriſicae gentis, quae, quamquam quodeviginti fere per saecula, quasi profuga verso patriae solo, per omnium orbem terrarum dispersa et dissipata inter diversissimas nationes, quarum quasi hospitio utitur, sedes habet et domicilia, tamen non modo a consuetudine victus moribusque pro- priis et disciplina tradita a majoribus palam et aperte nunquam recessit, sed vix faciem et corporum staturam, quibus insignitur, mutavit; ejus igitur gentis rerum conditio quoniam nostro tempore tum in sermonibus collocu- tionibusque familiaribus, in cireulis et conviviis, tum in commentariis diurnis singulisque libris et libellis studiose examinatur ac perpenditur, idque hac ratione, ut in utramque partem disserant et disputent, tum vero eadem hic illic iis, qui rebus publicis praesunt, digna videtur, quam in deliberationem vocent ac disceptationem; haud scio an gratum acceptumque nonnullis atque operae pretium sim facturus, si ea quoque in memoriam reduxerim, quae antiquitus ethnici homines Graeci et Romani de ea gente prodidernnt, statuerunt, judicarunt. Accedit quod ipsa comparatio eorum, quae hi gentiles de rebus Judaicis tradiderunt, quamvis dicas pauca esse et levia eaque maximam partem iniqua atque injusta, cum his, quae tum in sacris Hebracorum libris tum in Flavii Josephi scriptis leguntur, non mediocrem, ut mea quidem fert opinio, habet oblectationem atqyue utilitatem.
1*


