Ex omnibus diis, quos antiquae Asiae Africæque incolæ venerari solebant atque colere, haud scio an nullius nomen apud omne seriptorum genus vel Graæcorum vel Romanorum jam inde a Pindaro atque IIerodoto ad patres usque, quos dicunt ecclesiæ, frequentins legatur, quam Hammo- nis ¹) illias, quem in suorum deorum numerum adscribere quin etiam Jovi suo æquare veterum gentium celebratissima non dubitavit. Sacrorum quoque V. T. librorum auctores, vel Aegyptiorum vel Babyloniorum vel Phœnicum vel etiam Isratlitarum idololatriam commemorantes et castigantes, de eodem deo, variis quidem nominibus, sed ipso quoque Hammonis nomine, passim faciunt mentionem. Verum enimvero Hammonis cultus multo magis, quam vulgo opinari consuevimus, per omnes fere antiquæ Asiæ Africwque gentes,
quas celebrant rerum seriptores, itemque apud Græcos erat diffusus; neque
est dubitandum, quin pro deorum supremo ab iisdem habitus cultusque faerit Hammon. Quæ siquidem ita sunt, iste deus, cujus planiorem habea- mus accuratioremque notitiam, dignus mihi videtur. Quapropter quum mex h. a. sint partes, ut ad sollemnia Gymnasii nostri rite indicenda programma seribam, de illius dei cultu ex ipsis veterum scriptoribus, haud relictis iis, quæ doctorum virorum recentioris ætatis et peregrinatorum opera ac labore sunt explorata atque investigata, ordine quodam, quæ majora videntur, exponere non alienum existimavi. Hoc autem conscribens uercᷣ᷑α quum utilitati maxime et institutioni adolescentium in disciplinam scholæ nostra
4 1) Huic voci adspirationem esse adjiciendam, inter nlios docent Drakenb ad Sil. Ital. I, 39. et ad Livr. XXI, 1. Fehneider ausf. lat. Gramm. I, 193. cf. Trseh. ad P. Mel. 1, 8. Fprbig. ad Virg. A. IV, 198. et ad Lucret. VI, 849. Variant codices mss. in adspi- rationis usu, quam ct sacri scriptores modo adjiciunt,(Ezech. 30, 15. Cant. 8, 11), modo detrahunt(Jer. 46, 25. Nah. 3, 8.).
1*


