Aufsatz 
De Friderico Taubmanno adolescente
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

bantur, quae ut legerent, ut probarent, insuper rogati et flagitati sunt. Ne longior sim: unum Taubmannum exemplum habemus omnium fere illius temporis poetarum latinorum: omnium idem de arte poetica judicium; eadem studia, eadem patrii sermonis contemptio, eadem doctrinae affectatio et ostentatio; eadem sui et inter se laudatio atque assentatio; eadem omnium importuna sedulitas, quae alios homines vel invitissimos carminibus ultro celebrabat ac paene opprimebat; eaedem omnium querelae, ubi quis non satis laudatus, vel minore, quam exspectasset, praemio ornatus sibi videretur. ²) 2

Praeter multa carmina minora Taubmannus inschola Heilsbrunnensi composuit Gynaeceum, Martinalia et Bacchanalia, quae duo poemata posteriora primo anno, quam Heilsbrunna discesserat, Witebergae typis excudenda curavit. Singula carmina, quoniam ad permultos homines mittenda crant, saepius deseripsit, quamquam hunc laborem molestissimum sibi esse ipse plurimis locis dicit. 2

Lauro poctica ³) jam in gymnasio a Paullo Melisso ornatus est, quod quidem ab omnibus, qui de Taubmanno scripserunt, pariter affirmatur. Sed mirum sane videtur, in epistolis nullam ejus rei mentionem fieri, quandoquidem eo tempore honos iste nondum in contemptionem venerat, sicuti paulo post factum est, et Taubmannus ipse, honoris gloriaeque nequaquam despiciens, quomodo per jocum ab Homagio coronatus sit, diserte exponit. ³)

¹) Singula hujus loci verba totidem locis ex epp. Taubmanni explicare et conftrmare possem, nisi chartae parcere cogerer. Pauca igitur sufficiant. Ex ep. ad Hoffmannum:„Venit superioribus diebus poeta quidam ad vos exhibens carmen principi nostro Jeorgio Marchioni inscriptum, novo quodam invento: illudque formulis suis, tropis et schematibus locis plus triginta, semet judice, ita exornavit, ut jussus abs te sit ipsi etiam Principi coram offerre. An factum, nescio; hoe scio, istum tantum praemium accepisse, quantum qui nihil. Vide Hoffmanne, quanto sint in pretio Musae antiquariorum juxta ac recentium. Hic bonus socius nihil reportavit, etsi adulatorie admodum et civiliter ipsum Principem Je orgium maluit quam Georgium, terrae cultorem et rusticum, appellitare.“ Ex ep. ad M. Gurkfelderum praeceptorem:„Elaboravi in poesi per annos novem prae ceteris plurimum, unumque id semper studui, ut fama scholae nostrae magis ac magis hoc modo increbresceret: sed mihi cessisse pessime, eventus ostendit. Cneteri sibi laudem, honorem, promotionem, gratiam, favorem hinc aequisivere; ego vero elatus, superbus, mendicus, impudens et nescio quid praeterea ob hoc studdium audio. Qui sim, novit nemo, quam ego et Deus melius. Si hoc luerabor, vale poesis. Occupabor posthac iis, quibus caeteri, studiis, cum praesertim illud non sit de pane lucrando; ad studium theologiae et artium bonarum me principi obligavi. Si quid tamen in posterum poetabor, mihi et deo meo poetabor domi.“

¹) Res satis nota. De Petrarca, qui primus a. 1341. Romae lauro coronatus esse dicitur, cf. E. Ruth Gesch. d. ital. Pocsie. Lpzg. 1844 I. p. 541.— Mencken, de Charlataneria Eruditorum. Amst. 1716. p. 143 sqd.„Constat de Ludovico Ariosto, quod, cum ab ipso imperatore Carolo V. lauream accepisset, tanto repente gaudio fuerit perfusus, ut velut oestro percitus per omnes plateas cursitaverit, ipso Rolando furioso, quem carmine descripserat, longe furiosior.“ De Melisso cf. Zitter, Vita P. Mel., edita a Gutenacker, Wirceb. 1834 et quae accuratissime disputat Creuzerus I. I. p. 9 sqq. Zitter p. 48, „Poetas probos et honoribus dignos— Poetica lauro, quod comes Palatinus esset, libentissime conde- coravit.“ Ibidem etiam virgo nominatur pererudita Britannica(Elis. Joanna Westonia), quam laur, donavit Melissus; de qua plura disputata reperio apud Lehms, Deutschlands galante Poetinnen etc. Anhang aus- lündischer Dames etc. Franckfurt a. M. 1714. p. 320. Nec soli Germani ejusmodi nugis dediti fuerunt, Cf. Ruth, I. I. I. p. 151 sqq.

)„Neque hoc praetermittendum est, etiamsi me garrulum voces. Vocatus sum nuper laureatus poeta, et fui laureatus in coena quadam. Vis scire ubi? Suobachii. Noriberga rediens diverti Suobachii in hospitio publico. Id inaudiverat Homagius, senior poeta; me vocat in aedes; compareo. Bone deus, non possum dicere, quo gestu, quibus verbis me acceperit; numquam enim me antea viderat, nomen tantum notum erat. Accumbimus: Do ſpricht er zum Weib, gehe hin, ſeude im ein eſen Krebs. Er iſt ein junger Poet; er kaun dich