— 25—
rent, a. 436 a. Ch., Periclis collegam in praetura eum fecerunt*). Ad summam senectutem Sophocles tragoedias fecit, propter quas cum rem familiarem negligeret, a filiis, Jophone praeeunte, in judicium vocatus est. Tum fabulam eam, quam proxime scripse- rat, Oedipum Coloneum, recitasse dicitur, quo facto judices eum absolverunts). Et bene ceterum tulit senectutenré). Nam, libenter, inquit, e juventute profugi, tanquam a domino agresti et furioso, cum satiatis et expletis jucundius sit carere, quam frui. Nec invi- dia correptus, Euripidis ipse aemuli mortem publice questus est?), doloremque Atheniensium quoque tulit. Mortuum esse, nonaginta annos natum, ob laetitiam, quia in hidis olympicis victoria ei lon- ge dubia concederetur, multi sunts), qui narrent. Plus centum fabulis composuit, septem vero integrae tantum restant, duarum nomina et pauca de iis sequuntur.
1. Ajax. Achille interfecto maxima inter Ajacem et Ulyssem orta est contentio, arma defuncti utroque postulante; sed hic, eloquentia sua, ut sibi arma principum consensu tribuerentur, effecit. Turpi hac injuria iratus Ajax, Graecorum proceribus mortem ferre medi- tatus, quos servavit Pallas, sibi ipsi mamus intulit.
8
2. Electra. Clytaemnestrae, Orestis et Electrae historiae pars.
0
. Oedipus Rex. Oedipus, mortalium infelicissimus, patris
4) ad bellum contra Anaeam urbem gerendum. Cf. Cicero de officiis I. c. 40.§. 144.
5) et quasi triumphans domum rediit. Cicero de senectute cap. 7.§. 22. Va- lerius Maximus VIII. cap. 7. extr. N. 12.
6) Cicero de senectute c. 14.§. 47.
7) Sophoclem tradunt Euripidis morte ita tristem, ut atrata et pulla tunica se inquerit et sine corona suas trag oediasab histrionibus agi voluerit.
8) Valerius Max. IX. c. 12. II.§. 5. Plinius hist. nat. VII, 53. VII, 30.


