Persae Xerxis ad Salamina victi metum, Agamemnon, Sacra feren- tes et Furiae, speculatrices et vindices facinorum et sceleris?), Aga- memnonis, Clytaemnestrae et Aegisthi mortem, nec non Orestis fata; Supplices denique Danai filiarumque ejus historiae partem tractant.
Quamvis ingenio eum caruisse, nemo est, qui contendat, mul- ta tamen vitio ei vertebantur. Alii, Chorum quidem, dixerunt, a loco principe merito esse remotum, sed nimiam adhuc auctoritatem haberes). Alii, fabularum expositionem modo justo longiorem), modo obscuriorem) esse, quod minime negamus, quia Aeschylus heroas suos vulgari modo loqui noluit ideoque plerumque brevitati studet.
Sed dici potest de eo, quod ipse de Hippomedonte**⁴):„Ante eum ingreditur horror, cujus vertex astra attingit.“ Misericordia non est, quam excitare vult, sed terror; nam corroborare, quam emollire spectatorum animos maluit. Ita Clytaemnestra, scelestissimae exemplum impietatis, marito gloriatur occiso; at, non amore ¹²), non amoris suspecti*²) stimulis incitata— Dii ad trucidandum sua ipsius manu maritum eam coëgerunt, cum sanguinem sanguis pos- ceret¹*⁴).— Dicam libere*⁵), inquit, dicam, nec timeo,— hic ja- cet Agamemnon, cujus ego uxor, manu mea mortuus¹ ⁶).—— Multum emicavit sanguinis in me— sed ego sum gavisa, ut plu-
7) Cicero de nat. deorum, III, 18.§. 46..
8) Aristoph. ranae vss. 945. 9) Aeschylus in Agamemnone. 10) Aristopha. nes in ran. 1163.
11) Aeschyl. Septem c. T. vs. 506. 12) Aegysthi. 13) propter Cassandram, quam ab Agamemnone amatam tradiderunt. 14) Aeschyl. in Agamem- none vs. 1571.
15) Ibidem vs. 1411. 16) Jam cum in Aulide convenissent Graeci, Trojam profecturi, et cum Iphigeniam, Agamemnonis ducis filiam, vietimam pro alute exercitus datam, Diana servasset, dea haec illi praedixerat, e Troja domum reversum a conjuge esse interficiendum. Euripid. in Iphigenia Aulid.
6


