Aufsatz 
Autorum antiquitatis illustrium et classicorum vitae : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

finxerant, versibus suis mordacissimis eos adeo castigavit, ut cum amicis, tum hostibus terribilem se reddidisset). In proverbium igitur abiit libera ejus dicendi ratio(praeconium Hipponacteum). Strabo, Diogenes Laertius, Plutarchus, aliique fragmenta nomrulla

carminum ejus servarunt.

5. 9. A es ch y 1 u s.

Tragicae camoenae genus, quod, cum ignotum adhuc esset, Thespis) invenisse dicitur, ab Aeschylo²) perfectius redditum est.

Patria fuit Eleusis, Atticae urbs, ubi 525 a. Chr. Euphorioni patri natus est. Ingenio alacri praeditus non poëta solum, sed et miles excelluit, et in pugnis, quas ad Marathona, Salamin et Pla- taeas Graeci commiserunt, gloriam sibi multam paravit. Vigesimo quinto aetatis anno primum certamen poëticum iniit et postea sae- pius victor ex eis processit. Accusatus autem, nobis ita videtur, in fabularum una mysteria eleusinia prodidisse, ab Areopago fere mortis damnatus, virtute tantum fratris Amyniae servatus est. Glo- riae cupidissimus id ferre nequivit, ut paucis post annis Sophocli in certamine palma sit oblata. Athenis igitur relictis, Gelam profectus est, ubi Hieron, rex Siculus, benigne eum excepit, valdeque hono- ravit. Hoc principe(468 a. Chr.) mortuo, Athenas qiridem rediit, neque vero diu ibi commoratus est, sed iterum Siciliam petiit. Ge- lae 456 a. C. moituus est et ſepultus. Monumentum, ut ipſe vo- luerat, inscriptum:Hic jacet Aeschylus, Euphorionis filius, in At- tica natus, mortin in alma Gelae terra. Cujus Perſae et fylva marathonica virtutem mumquam negabunt. Septuaginta alii, alii nonaginta fabulas composuisse eum dicunt. Septem adhuc tragoe-

4) Horat. Epod. VI, 13. Cicero ad diversos VII, 24. Id. Orator LVI. 5. 189 Id. Natur. Deor. III, 38. §. 9. 1) Horat. ars poët. vss. 275 277. 2) Id. ibid. vss. 278 280