Aufsatz 
Autorum antiquitatis illustrium et classicorum vitae : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14 rat. Ex Jonia igitur in patriam suam ambo carmina tulit²⁵). Rhap- sodi tum Graeciam peragrarunt, ex Iliade vel Odyssea singula loca canentes, Diomedeos alii virtutem, Hectora alii et Andromachen, mortem alii Patrocli. Quod jam Soloni*?), puto, in animo fuit, id Pisistratus² ³) fecit. Redegit enim carmina in eum ordinem, quem temporibus Ciceronis²) servabant, nostraque etiam nemoria servare videntur. Graeci jam Homeri operibus ad pueros instituendos*°) ute- bantur, merito hodie in scholis ea leguntur.

Homerum juvenes legite seduli! Sublimis, sapiens, Maeonides sacer Donat gaudia vera Dilectis heliconiae Musae

26) Aeliani histt. var. XIII. c. 14. 27) Diogenes Latrtius I. 57. 28) anno 555. a. Chr. n. 29) Cicero de oratore III. c. 34.§. 137. Quis doctior iisdem illis temporibus, aut cujus eloquentia literis instructior fuisse traditur, quam Pisistrati? qui primus Iomeri libros, confusos antea, sic disposuisse dici- tur, ut nunc habemus. De Pisistr. Herod. V, 66. I, 50. Plut. in Sol.

30) Eustathius in Iliad. lib. 1. pag. 145. Poëtae, pictores, statuarii ex eo fonte hauserunt. Et revera, eum omnibus cujuscunque generis artifici- bus exempla pulcherrima proponat, poëtas et musicos summis laudibus ornat, quorum operibus solatium cujusvis fortunae inesset. Ita Achillem, quamvis ira percitum, reperiunt legati

cupientem animum cithara oblectare canora,

Pulchra, daedalea, capulusque argenteus illi:

Quam de praeda habuit capta Eetionos ab urbe.

Hac mentem recreabat cf. Hom. Iliad. IX. 186 sq. Sextus Empiricus adversus Musicos§. 11. Ita Agamemnonem fingit musicum quendam fidelissimum uxoris Clytemnestrae custodem et moderatorem reliquisse. At Aegysthus illum caltide in deser- tam insulam abductum

Esse cibum praedamque avibus canibusque reliquit, et tum demum incustoditam Clytemnestram libidini suae obnoxiam effecit. Odyss. III, 265. sdq.