40
se aggregaverint, ut tota sententia dissideamus atque, si quam aliam, certe hanc partem Titulis nostris optimo iure vindicemus. Itaque ut disquisitio nostra finiatur, in confesso est, non aliam optionem nobis relinqui, nisi ut, quaecumque rei causa fuerit, rem ipsam satis confir- matam teneamus: Andriam, quamquam iam pridem a Terentio factam et a Caecilio indubitata censura probatam, tamen eo demum anno primum actam esse, quo id accidisse et Didascalia et qui cum ea consentiat Donatus certo indicent et ex temporum scenicorum et ex ipsius comoediae comicique conditione non ita inexplicabile videatur.


