Aufsatz 
De Romanorum censura scenica. Accedunt variae de didascaliis Terentianis quaestiones partim chronologicae partim criticae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

39

omnia optime explicantur, praeterquam quod Eunuchus ut ex utrovis numerandi modo ita ex actio- nis tempore secunda esse plane non potest, tamen in Didascalia secunda notatur, quod ut evidentius explanetur, alia arte opus est. Sed quae huins rei propria ratio esse videatur quum ſusius expo- nendum sit, nunc haec hactenus atque alias plaurihus, his duobus tantum additis, geminam fieri posse istius rei explicationem satis probahilem, quarum alteram quidem ex rationibus illustribus multo potiorem habemus, nec tamen adscita illa quam supra refutavimus, quae notam II. bis significare iubet, atque ex altera explicandi ratione aAxoy offerri illud specie quidem absur- dum et inextricabile in Praefat. Donati in Adelphos: Hanc dicunt ex Terentianis secundo loco actam, quod quidem indicium non minus quam illud in Titulo Eunuchi tum utrique nume- randi usui tum certo actionis tempori illudit, non tamen explicationi satis idoneae, in qua acquiescamus.

Iam quod restat, L. Aemilio Paulo in L. Aemili Pauli vertendum esse per se intelligi ait Benfeius, commotus, ut videtur, insolenti structura eoque quod altera vulgaris usurpata est in Adelphorum Didascalia. Sed recte Perletus in Annot. ad Didasc. Hecyrae, quamquam mirum in modum dicit, utrum Dativo an A5latioo casu accipiendum sit, hoc tacere interpretes neque Dacieriam versione sua explanare, pro Dativo honoris habet vel inscriptionibus sollemni, ut sit in honorem L. Aemilii Pauli. Et nos adiicimus, omnes libros veteres suffragari; ipsam structurae insolentiam incorruptae integritatis argumento esse aeque ac verborum collocationem iuxta relata est ante Lud. funebr., non post, ut in Didasc. Adelphorum; et aptissime dici referre, agere ut ludos ita fabulam alicui, hoc est, in honorem alicuius, atque sane praeter varios ludos, qui idcirco vocantur funebres, imprimis gladiatorios, etiam theatrales, igitur fabulas in honorem clarorum virorum ad funera eorum condecoranda esse datos; et eodem spectare, quod in Cod. Vatic. inter scenicas ad Hecyram illustrandam imagines orator Prologi, L. Ambivius Turpio, pariter atque in imagine scenica Prologi Adelphorum, frondem cupres- sinam, funeris signum, manu teneat. Quae quidem res, si quo opus est, indicio esse potest, sicut ad omnes omnino universae antiquitatis ludos sollemnes singulas eorum partes, ita sceni- cos ludos non tam extrinsecus ad retinendum populum, quod Lindenbruchius ex illo Donatiani de Comoedia et Tragoedia Fragmenti loco ut misere truncato ita depravato adsciscit, fuisse annexos quam una cum pompa funebri magniſicentissima(cf. Plutarch. Vit. Aemil. Paul. c. 39 et Liv. 31, 50) ad integra sollemnia sacra in honorem clari viri vita defuncti instituta ut et ipsos sacros et caerimonias quasdam religionesque pertinuisse. Sic quanta in omnes partes fuerit e. c. Megalensium religio, cognoscitur potissimum ex Cic. Or. de Harusp. Resp. 12.

Sed revertamur ad id quod maxime quaeritur. Quae quum ita sint, quod ad Duebneri opinionem attinet, Consulum nomina posteriore aetate Didascaliis Terentianis ab aliena manu esse apposita, id certe ad Hecyrae Didascaliam, in quam mediam nescio quomodo illa irrepere maluerint, vix posse accommodari sub oculos cadit; atque hoc ipsum est quod tantum absit ut vereamur, ne Consulum nomina ad ceteras Terentii Didascalias pro additamentis spuriis