Aufsatz 
De Romanorum censura scenica. Accedunt variae de didascaliis Terentianis quaestiones partim chronologicae partim criticae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

38

auctoris manum scripsisse, sed ut in Heautontimorumeni et Phormionis, ubi nulla est Codicum discrepantia, ita in ceteris Titulis notam numeralem usurpasse ad indicandum quidem fabularum ordinem, igitur nomen in notae locum interpretamenti causa satis mature quidem successisse, nec vice versa, id iam fere in omni genere tam perspicuum videtur, ut singulis eius rei argu- mentis in medium proferendis supersedeamus. Itaque quamquam supra in Titulo Hecyrae secunda, nota numerali uncis inclusa, typis describi iussimus, quod quidem ibi debuimus, tamen ut auctoris manus restituatur, notam II. loco nominis ordinalis scribendam esse contendimus. Neque vero, ut unum defendamus, adversatur, quod Eunuchum quoque esse actam II. (factam secundam in Cod. Bemb.) Didascalia refert, ut non item Hecyra data secunda dici possit. Nempe hoc speciosius quam verius est. Nam dubitari nequit, quin in ipsa antiquitate duplex fabulas Terentianas ex actionis tempore numerandi ordo esset, cuius rei causa in ea ipsa Hecyra posita est, nimirum quod haec fabula post Andriam secunda quidem acta, sed non peracta, et quattuor circiter annis post iterum acta nec peracta, et tertium acta est, ubi tandem populum detinere eamque peragere contigit. Sic prima Hecyrae actio perinde ac secunda altera quidem ratione velut pro nulla erat, altera tamen utraque publica actio fuit, ut annumerari posset. Unde duo ordines exstiterunt, quorum alter non prosperas Hecyrae actiones respiciebat, alter non re- spiciebat, et illum quidem sequuntur Didascaliae, hanc autem Donatus, sed ita, ut aperte ex altero in alterum ordinem nonnunquam aberrasse videantur. Plura utriusque rei apud utrosque exempla in promptu sunt. Utrumque autem, et duplicem ordinem valuisse et quem Didascaliae observaverint, diversum esse ab eo, quo usus sit Donatus, ex utrisque certo cernitur. Hine omnis huius rei, partim etiam apud Donatum et in ipsis Didascaliis, in posteriore utique vetustate orta confusio, idque ab una illa eaque maxima parte, ab altera vero partim ex eo, quod duae fabulae eodem anno et iisdem ludis deinceps actae sunt, ut Phormio et Eunuchus Ludis Megalensibus a. U. c. 593, atque Hecyra secundum acta et Adelphi Ludis funebribus L. Aemilii Pauli a. U. c. 594. Quam perturbationem expediendam dilucidandamque praepro- pere desperasse videtur Benfeius in Praef. ad. Ter. Etenim prout numeratur, Hecyra secunda est et ex actionis tempore et ex Didascalia a nobis emendata, siquidem spectatur prima actio; et rursus non est, immo quinta, quam vocat Donatus, siquidem spectatur secundum idque iisdem ludis cum Adelphis acta, ubi sane Donatus, quamquam Hecyram primum actam ut non peractam ex ordine movit, iam mire quidem, sed ratione quadam alias enucleanda ductus, eandem item non peractam in ordinem recipit. Deinde quum apud Donatum tertia sit Eunuchus(sc. ex eadem ordinis ratione inter Eunuchum et Phormionem, quae est inter Hecyram et Adelphos), non minus recte Heautontimorumenos tertia nominatur in Didascalia, quippe quae spectet Hecyram ut secun- dam, quae si non spectaretur, Heautontimorumenos esset secunda, ut sine dubio apud Donatum in Commentariorum deperditorum Praefatione fuit. Quare Benſeius male suadet, ut nota II. pro III. in Didasc. Heautontimorumeni substituatur. Tum Phormio ex necessaria consecutione quarta est in Didascalia, item apud Donatum, quia ibi Eunuchus tertia est, et sic deinceps. Hac sola via