Aufsatz 
De Romanorum censura scenica. Accedunt variae de didascaliis Terentianis quaestiones partim chronologicae partim criticae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

sacris neque profanis, siquidem ad eorum officia pertinebat, ut Dionysius ait, Sacrificium aliquod vel cullus deorum. Cf. Liv. 1, 20; Macrob. Sat. 1, 16; Val. Max. 1, 1, n. 2. Quam quidem praeviam eorum magistratuum Joxlμαᷣνia summa religionum omniumque sacrorum dignitas sanctitasque postulare videbantur Romanis, eademque ex religione sacrorum amplitu- dineque sacerdotii intelligere licebit, quare ab ipsis Pontificibus de ea magistratuum facultate et dignitate iudicaretur. Et haec sacra quidem novi regis lustratio simul in causis legis curiatae de imperio regio renovandae, id quod etiam in alios magistratus caderet, fuisse potest praeter eam, quae a Cicerone proditur. Tum vero nostra sententia reconciliantur Cicero et Dionysius, inter quos dissensum fecit Niebuhrius; veteres autem scriptores non sunt disso- ciandi, immo si qua in re dissidere videantur, quoad ſieri possit, inter se componendi. Atque quam mirum foret, auctores, imprimis Ciceronem, ubi de ea re doceant, iteratae legis curiatae causam sive Niebuhrianam regum Romanorum lustrationem, quae eiusmodi est, ut pari, quin maiore iure etiam ad ceteros Romanorum magistratus transferre per verba Dionysii liceat vel potius oporteat, aut ignorare aut tacere, rectam omittere, falsam proferre eamque adeo in alios praeter regem magistratus traducere! Quorsum opus faisset praeclaro illo instituto, quo etsi, quod sciamus, liberae demum quidem, sed iam priore reipublicae tempore, tribunis rogantibus ii, qui in magistratu, quem capessiverant, gerendo parum idoneos se praestiterant, eo abdicare se cogebantur? Certe vix fuisset haec institutio, si illa magistratuum Sox‿μασαa antecessisset muneris administrationem; saltem rariora essent huiusmodi abdicationum exempla. At illam xerax per sola regum Romanorum tempora valuisse, prima autem liberae reipublicae tempestate abolitam esse, unde instituto illo publico posthac opus esse visum sit, nihil est vero dissimilius, neque ullum Dionysius temporis spatium circumscribit. Nec si legis curiatae regi in plena potestate confirmando rogandae, id quod etiam ad reliquos magistratus perti- neret, causa fuisset Joxiαμαriæ simul profana simul sacra, legem Romani vocassent tantummodo de imperio, quo sane plena quidem potestas, sed civilis et militaris, i. e., rerum humanarum, neque vero etiam divinarum, comprehensa fuerit. Et sacram doxiμαρσαH ν omnes sacerdotes Pontificibus inferiores, igitur omnia quae praeter Pontifices proprie dicuntur sacerdotum col- legia, regem sacrificulum, omnes Flamines, Curiones, Virgines Vestales et cuiusque generis sacerdotum, qui vocantur Sodales, collegia, atque ex magistratibus reges, postea Consules, Dictatores, Aediles Curules, Praetores, omnes maioris minorisque dignitatis magistratus in sacris simul constitutos subiisse censendum esse videtur ex auctoritate Dionysii.

Itaque Aediles Curules quum alii quam sacrae lustrationi non essent subiecti, si, id quo d certe a plerisque non abhorruisse in confesso est, in fabulam, quam in scena dari curaturi erant, censendam criticam administrare provinciam ipsi non poterant, id munus censori aucto- ritate critica valenti, cui placebat, deferebant. Quodsi civilem ektracw non subibant magistra- tus Aedilitatem Curulem adituri, cur, quaeso, Aediles censuram in Terentii Andriam non egerunt ipsi, sed Caecilio mandarunt? Cur Hecyram Ambivio Turpioni? Nonne quia, quum

3