15
senserint—, eos de latis quidem legibus et iudiciis et muletis earumque formidine, nihil autem quidquam de maximo quidem censurae publicae consilio commemorare, hoc inde esse quod nullum exstiterit, alioquin certe eius mentionem aliquam eos fuisse facturos, nobis persuasum habebimus. Ad postremum etiam quod in iis, quae Dio Cassius 56, 27 reſert, Augustum edixisse, ut cuiusque generis scripta famosa sive certis sive incertis auctoribus vulgata ubique conquire- rentur et in Urbe ab Aedilibus, extra Urbem a singulorum locorum praefectis comburerentur, atque in scriptores eorum quosdam animadvertisse; praeterea 57, 24, Tiberio imperante C. Lutorium Priscum equitem magnique nominis poetam propter carmen in Drusum per eius morbum compositum a Senatu esse condemnatum supplicioque affectum; idem 57, 25, Aelium Satur- ninum, quod de Tiberio libellos quosdam famosos sparsisset, de Capitolio praecipitatum esse: quod igitur in his de suppliciis quidem sumptis, sed de inculcata magistratibus lege aut de admonitione officii aut de renovando, quo praecaveretur, tali instituto non ulla fit mentio, maxime vero quod ex Dione Cassio Augustus illo edicto scripta et carmina famosa publice tollenda exstinguendaque curavit, censurae autem obiice praestructo, quem fingunt, non iussit prohiberi: id etiam colligere nos patitur, neque tum neque unquam antea Romae liberae civitatis temporibus instituatum fuisse quidquam censurae publicae, quae scriptorum acerbis facetiis occurreret irrisorumque procacium petulantiam praeveniret. Quapropter res ita habuisse videtur, ut legem illam XII Tabb. semel sancitam ratamque neminique igno- tam eo tuerentur magistratus, ut qui transgressus esset poeta, gravi poena mulctaretur. Quantumvis autem eam reformidarent comici, tamen idcirco legem illam et ante et post Naevium ab iis illaesam mansisse, quod nullum praeter Naevii exemplum nominatim pro- ditum sit, falso putant. Denique cur opus fuisset, ut etiam legis causa fabulam a censore excuti iuberent Aediles, qui eam censurae partem, si qua eiusmodi fuisset, recipere ipsi facile potuissent, quin immo debuissent? iis enim hoc censendi officium ut gererent ipsi publice iniunctum fuisse, multo veri foret similius, ut quod suum faisset, poetis comicis et actoribus primariis, quippe dubiis admodam in hac re fabularum scrutatoribus, qui dicta in patricios invidiosa parum curassent, quin adeo fovissent, eos demandasse nullo modo proba- bile sit. Multum profecto fuisset periculi, ne ipsi vigilantiae de lege neglectae postulati reique facti magistratu abdicarentur aliave mulcta afſicerentur. Sed enimvero vel propterea Aedi- lium Curulium maxime non interesse non poterat, ut, si quod esset, tali censurae munere fungerentur ipsi, quod timendum erat, ne, quanquam Terentii quidem aetate Aediles Curules promiscue et plebeii et patricii erant, tamen certe patricii Aediles haud minus quam ceteri nobiles comicorum cavillationibus lacerarentur. Et ut cumulum addamus, si Aedilibus fabu- larum censura publici consilii sive legis causa faciunda fuisset, quid ad eiusmodi ſinem asse- quendum fabula, anteaquam publice ageretur, privatim in scena apud Aediles et aliquot, arbitros agi solebat? Cuiusmodi fuit censura Eunuchi, uti infra discemus. Haec quidem actio sane fieri non potuit nisi criticae, aestheticae censurae causa; contra ut legi, qua Ppraecavendae


