14
principibus civitatis CScipionibus et Metellis) palam ludis scenicis illuderet Cn. Naevius, ut a Triumyviris coniiceretur in carcerem atque, ut aliunde novimus, postea in exsilium mittere- tur? Cf. Plaut. Mil.-Glor. II, 2, 56 sq. ed. Ritsch. et Fest. Paul. p. 36 M. Si enim politica censura fahulae actionem praecessisset, certe Naevius illos reipublicae principes in scenis ludibrio habere non facile potuisset, nisi vero credis, aut censuram eum prorsus subter- fugisse, aut comoediam censam quidem fuisse, sed a censore non plane damnatam, itaque versus dicaces, quamvis ab eo reiectos deletosque, tamen satis temere a poeta tum quidem primarum partium actore in scena esse recitatos, aut exacta censura verborum aculeos sive ante actionem per fraudem in fabulam importasse comicum sive inter actionem eundem ex tempore in illos optimates fudisse comoedum. Quorum quidquid suspicaris, quam simile sit veri, ipse iudica. Equidem non assequor. Immo vero non unum, sed multa fuerunt tempora, uhi Naevius suos sales in scena iactavit, neque una in fabula, nec solos Scipiones et Metellos salsis facetiis offendit, sed assiduam fuisse eius maledicentiam et probra graecorum poetarum more dicta, atque multos dictorum petulantiis eum laesisse tradit Gellius l. 1. Neque vero Naevius unus est fabularum scriptor, quem cives suos in comoediis nominatim descripsisse accepimus, sed ex testimonio Auct. ad Herenn. 2, 13 ed. Orell., qui sine dubio non cogita- tione ficta quaedam, sed historica exempla affert, certe etiam comicus quidam aequalis in pulpito nomine perstrinxit Lucilium poetam et alius incertus L. Accium poetam, uterque iniuriarum accusati, alter a C. Coelio iudice absolutus, alter a P. Mucio condemnatus. Quo- modo fieri potuerit, ut haec et profecto multa alia huius rei exempla non comperta quidem, quae vero et ex ipsis rebus, quales iam cognovimus, recte coniicimus et quorum vestigia apud Augustinum, A. Gelliam, alios satis indicantur, si publica censura fuisset, evenirent, id sane haud facile explicabimus. Praeterea si consideraverimus, qui de illa comicorum sive aliorum scriptorum Attica libertate refrenanda et de poenis propositis aut acceptis loquantur, ut Horatius Serm. 2, 1, 80 sqq., et Epp. 2, 1, 152 sqq., imprimis Augustinus l. c. in illo Capite, quod diserte inscriptum est: Quid Romani peteres de cohibenda poetica licentia
dacissimo maledicentissimoque dicere Scipionem min.: si boluisset maledicere P. et Cn. Soipionibus, plane ineptum videtur, quasi his Scipionibus maledicere non ausurus faisset is, quem illi ipsi Scipioni mat. adeo maledixisse constet. Immo potius non modo Scipionem Africanum mai., verum etiam superiores illos Scipiones, Publium, maioris patrem, et Cneum, Pablii fratrem, sine dubitatione in scena versibus vexavit. Itaque in Ciceronis Republica Naevius in ea re cum Plauto et Caecilio a Scipione min. confertur, ille ob maledicentiam vituperatur, hi ob eiusmodi quidem modestiam laudantur, quod unum rerum rationi respondet. Et sicut Augustinum sive Ciceronem de Rep. in testimonium scenicae illius petutantiae, qua imprimis optimates castigaverit Naevius, adducere non dubitavimus, ita, ut hoe interim praemo- neamus, A. Gellium N. A. 6, 8. etiam eius rei, quod Naevius Scipionem mai. palam in scena, quae hic sola in quaestionem venit, vi comica exagitaverit, testem facere non dubitamus. Namque omnino aliam esse illorum Naevii versuum rationem, quam quae naunc ab omnibus, quod sciamus, sumitur, Naevii cormen epicum de primo Paunico bello metro Satdrale ctiy uin Logttantihns, perdidlase nobis Didemut suoque loco evincere studebimus. 110 g 1 6 Dsde


