Aufsatz 
De Romanorum censura scenica. Accedunt variae de didascaliis Terentianis quaestiones partim chronologicae partim criticae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

eodem fonte Donatiano repetimus. Etenim ab Aedilibus non deligebantur nisi ut, quod Donatus refert, aestimarent fabulas, i. e., fabularum virtutes, quibus cognitis, an fabulae dignae essent, quae in scenis agerentur, et quantum auctoribus daretur, statuerent ac quidem suo periculo suoque ipsorum veluti pretio, abiecta fabula a se repetendo. Inde multo magis, quam unde assolet, pervideas et explices, quare omnino illi ipsi gregum scenicorum magistri primarumque partium actores, ut supra de Ambivio monuimus, in Prologis, quos orabant, tantopere studerent et poetam et fabulam commendare, ac populum exorarent, ut per silentium agere liceret, quo fabula staret. Ipsi enim maxime periclitabantur, si qua fabula exploderetur. Nam ea exacta, ait Donatus, Aediles pretium, quod ex actoris eiusdemque censoris iudicio et auctoritate poetae solverant, ab illo repetere poterant. OQuam ob rem quosdam velle ¹³⁹) periculo, subiungit Donatus, qui vero, etsi eundem sensum verbis Terentii vindicat, hac tamen inaudita v. preti explicatione opus non esse sua explanandi ratione evincit. Verum enimvero hinc simul etiam certius duci potest, qua fide totum Aelii nostri indicium sit, ex quo patefiat, iam ante eum veteres Terentii commentatores eandem loci significationem fuisse amplexos, quorum in numero reſerendi sunt viri literarum rerumque antiquarum peritissimi, ille P. Nigidius Figulus ¹⁸⁴), civitatis Romanae doctissimus(A. Gell. N. A. XVII. 7), magnoque Var- roni comparandus(cf. Serv. ad. Vergil. Aen. X, 175), M. Valerius Probus et Aemilius Asper.

Quodsi vero, id quod Osanno, V. Cl., comprobante dixerim(cf. Osann. Anall. critt. p. 143 et 145), comoedia anteaquam ageretur, iudicis ab Aedilibus delecti censurae eo quoque consilio esset submissa, ut is an eam in scenam deferri fas esset, videret, neu quis poeta illam XII Tabularum legem, qua cautum erat, non solum ut communiter accipiunt, ne primo- res civitatis et nobiles, sed, id quod et ex Augustino de Civ. D. 2, 9. et ex ipsa illa singulari XII Tabb. lege manifesto liquet, ne quis omnino civis Romanus sive comicis salibus in pul- pitis perstringeretur sive famoso carmine notaretur, violaret: qui factum est, quaeso, ut nihilominus, cuius rei auctores sunt A. Gellius N. A. 3, 3, fin. et Augustin. de Civ. D. 2, 9. ¹),

15) h. e. interpretari, non legere, quod quominus sentirent', metrum impediebat.

16) Qua de re disserere huius loci non est, ut igitur interim solam mentionem inchoare conveniat, Nigidium non passim locoque dato in Commentariorum Grammaticorum triginta fere libris unum et alterum Terentii locum vel singula verba commentatum esse vel recognovisse, sed proprios continuosque in Terentium commentarios seorsum composuisse, quum argumentis satis idoneis, ut opinor, probare posse mihi videar, eum inter veteres Terentiü interpretes numerare haud dubito, etiamsi viri docti inde a Manutio et Rutgersio ad recentissimos illius quaestionis arbitros Schopenum, Ritschelium et M. Hertzium (De P. Nigidii Figuli studd. atque opp. Berol. 1845) vel addubitant vel negant.

17) Nam apud Augustinum de Civ. D. 2, 9, in fragmento ex Cic. de Rep. libro IV. allato: Sed Periclem, cum iam suge civilali maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari versibus et eos agi in scena non plus decuit, quam si Plautus, inguit(Scipio min.), noster voluisset, aut Naevius, Publio et Cneo Scipioni, aut Caecilius Marco Catoni maledicere, ante Naev. non aut, sed ut legendum esse apparet vel e loci narrationisque ratione vel ex ipsa re a Scipione Africano min. exposita. Quin etiam aut ibi prope- modum absurdum esse affirmamus; de Naevio quippe potissimum in illam ipsam gentem Corneliam mor-