12
Romam invectum, cf. Tac. Ann. 14, 21; hinc Tacitus dicit Ann. 13, 22: Cura Ludorum, qui a Caesare parabantur, Arruntio Stellae(permittitur); quin Nero edixit, ne quod Ludicrum ederent magistratus provinciales, cf. Tac. Ann. 13, 31; hoc potissimum et ipsum quidem erat, quod principes novos ludos instituerent, ut Augustus Augustales, Nero Iuvenales, quan- quam privati per domos aut hortos celebrati, Tac. Ann. 15, 33, et Quinquennales; hinc deni- que etiam veteris theatri eiusque institutorum laudatores novam spectaculorum rationem abolitamque scenae antiquitatem, oppressum magistratuum certamen civiumque contentionem in adornandis populo ludis increpant apud Tacitum, Ann. 14, 20, siquidem locum illum vexatum et omnino c. 20 et 21 recte percipias cum WàALrurno. Neque adeo improbabilis rerum theatralium praecipue ex ea quam dicimus parte commutatio videtur ob magnam quae per illam aetatem erat histrionum, mimorum pantomimorumque gratiam et potestatem vel in ipsos Caesares, ut Paridis in Neronem et aliorum in alios inde a Bathyllo a Maecenate effuse adamato, cf. Tac. Ann. 1, 54. lam vero rem certam quoque esse facile cernitur. Etenim praeter locum Iauvenalis simpliciter comprehensum, quemadmodum ab omnibus inter- pretibus comprehenditur, etiam ea quam Donatus dedit loci Terentiani explanatio satis memo- rabilis paene omnem dubitationem tollit. Nam Donatus, cui nimirum, id quod vel ex illa ipsa explicandi ratione haud valgari perspicere licet, rerum scenicarum, non solum quales eius seculo p. Ch. quarto erant, accuratiorem notitiam attribuendam esse supra vidimus, Prologi ad Hecyram verbis: prelio emplas meo, non communem, cuivis obvium, sed plane singularem, novum quemdam necopinatum sensum asseruit. Atqui si principatus aetate non alius fuisset fabulas emendi usus quam reipublicae tempore, certe vulgari modo locum explicuisset et Caesarei aevi morem secuta esset eius interpretatio, nec talem sententiam verbis intulisset vel vi quadam inde extorsisset.
Ut redeamus unde digressi sumus, ex iis quae hactenus disputavimus, primum quidem satis apparere videtur, non modo spectatos in arte comica poetas, verum insigniores quoque actores fabularum emendarum agendarumque censores ab Aedilibus destinari esse solitos, et illud quidem ex fide Suetonii et Hieronymi, hoc autem ex auctoritate Donati; atque ex eiusdem testimonio putandum erit Aediles illorum censorum iudicio et periculo a poetis fabulas emisse, et quidem, id quod indidem atque ex Iuvenale efſſici cogique possit, per liberae rei- publicae tempora idque primum ex aerario, mox vero suis impepnsis, in principatu autem ubi diversa rerum scenicarum ratio fuerit, partim imperatores et publico impendio et suo sumptu, partim privato negotio privataque pecunia histriones, igitur varias virorum doctorum inde a Nannio de emptionis ratione sententias esse improbandas.
Iam vero censores illos tantum criticos sive aestheticos quos vocant fuisse, nec perpetuos quosdam sive ordinarios et publici cuiusdam consilii causa a republica constitutos sive poli- ticos qui dicuntur, ut graeco more certi illi censores Athenis fuere, qui publice de comicis et comoediis iudicarent, quales Romae Aediles fuisse volunt, id ut ipsa res indicat, ita ex


