Aufsatz 
De Romanorum censura scenica. Accedunt variae de didascaliis Terentianis quaestiones partim chronologicae partim criticae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

contenderem, nemo foret quin facile concederet. Et hunc sensum in concisaoratione poetica, quae uno verbo usum praesertim Romae notissimum designaverit, inesse posse non negabis. Attamen res alia esse mihi videtur, neque alium quam qui in verbis Iuvenalis simpliciter intel- lectis cernitur, fabulas vendendi morem statuendum esse censeo. Diversa enim quae a Iuvenale indicatur emptionis ratione, qua P. Papinius Statius Agaven suam Paridi pantomimo vendidit, quum multo posteriore eaque imperatoria aetate facta sit emptio, ad vetustiores illas institutiones scenicas procul dubio valde diversas nihil probatur; et ut illam inter locos Terentianos discre- pantiam nullam esse ostendit Donati interpretatio, sic et hanc, quae Iuvenalis loco obverti videtur, facillime removeri posse arbitror. Namque hactenus tantummodo ii ludi scenici denotabantur, qui muneris aedilicii sive in aliorum magistratuum officiis erant, quo pertinent Megalenses, ubi quidem Terentii Eunuchus, permultae comoediae actae sunt, igitur eae fabularum actiones, quae magistratibus primum publico, tum vero suo sumptu erant curandae, ut fabulae sane ab ipsis suo pretio emerentur neque ab histrionibus. Nunc si fabularum actiones spectas, quae magistratuum non erant ideoque non ab ipsis parabantur, sed ab hominibus privatis, i. e. a sceni- corum magistris, alia emendi ratio non esse non pôtuit, ac quidem histriones erant fabularum emptores. Itaque sane hac mente discernenda est emptio magistratuum ab emptione privatorum; sed haec altera minime liberae reipublicae temporibus inde à Livio Andronico, sed soli Caesareae aetati adscribi posse videtur. Illud enim verisimile est primum propterea, quod fabularum emptiones actionesque ab histrionibus privatim susceptae curataeque omnino non apte conveniunt in reipublicae Romanae naturam et constitutionem; deinde neque ullum eius rei exemplum memoriae proditum est; tum vero satis liquet ex contrariis exemplis Eunuchi et Hecyrae atque e Donati testimonio. Hoc autem quum probabile fit ex eo, quod et munera magistratuum, imprimis officia et negotia popularia, et res dramaticae ac scenicae imperatorum seculis idque statim ab initio magnopere mutari coeperunt, tum vel manifestum est ex illo ipso Iuvenalis versu et quum maxime ex ea qua Donatus illa Prologi Terentiani verba exponit ratione. Etenim quanquam in principatu populus Romanus magis delectabatur mimis et pantomimis, gladiatorum et ferarum spectaculis, ac poesis dramatica, magis quidem comoedia quam tragoedia, paulatim deflorescere coepit, tamen haudquaquam intercidit, immo fabulae, etsi novae rarius scribebantur, tamen veteres in scena agi pergebant. Cf. Lessing. I. I. Sed ut omnium rerum, ita etiam ludorum publicorum gratia et studia civium consulto et cogitate convertebantur ad principes omnis fere ambitianis, omnis favoris populi, omnis auctoritatis potestatisque aemulos et invidos, ut civium privatorum et magistratuum largitiones auraeque popularis captationes, quum inanes et irritae essent, magis magisque cessarent. Hine Tri- bunis plebis petentibus, ut proprio sumpta edere liceret Ludos Augustales, non concessit Tiberius, sed decreta pecunia ex aerario et mox celebratio Aagustalium ad Praetorem pere- grinum translata est, cf. Tac. Ann. 1, 15; hinc ludorum cura omnis fere et propria Praetorum erat ad eosque ornandos sumptu respublica fungebatur, ut ad Quinquennale Ludicrum a Nerone