Aufsatz 
De Romanorum censura scenica. Accedunt variae de didascaliis Terentianis quaestiones partim chronologicae partim criticae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

Profecto igitur nemo negabit, id quod vel ipsa res doceat, si quem alium, certe tales fabularum actores non minore iudicio critico in comoedias exercendo atque auctoritate non minus fere gravi quam Andriae censorem illum Caecilium et reliquos fabularum scriptores valuisse idque adeo, ut Donatus dicere potuerit, Hecyram vere aestimare Ambivium(unum) potuisse. Donatum autem non temere de suo, sed e rerum scenicarum memoria quae prodiderit sumpsisse, vel inde satis perspicitur, quod in loco Terentii sane subobscuro non ita levem, ut Nannius Miscell. L. 11, Pareus, alii, qui ibi fabulam a poeta Aedilibus venditam rursus ab his ipsis histriones emisse vident, sed profundiorem sensum latere ostendit. Atqui insignem, quem Hieronymus discipulus eius vocat in Chron. Euseb. Olymp. 284., et publicum in urbe Roma rhetoricae et grammaticae praeceptorem, singularis de Comoedia et Tragoedia Commentationis ac Praefationum in Terentii fabulas scriptorem, doctissimum Didascaliarum comoediarumque Terentianarum inter- pretem, cuius aetate Terentii aliorumque comicorum fabulae certe non sine multis et artis et consuetudinis scenicae reliquiis ex antiquioribus temporibus traditis in Theatris agebantur (cf. Lessing Opp. Tom. 14. p. 21 sqq. ed. Vindob. 1801), qui quum in Commentariis citaverit, sane pernoverat Varronis auctoris illius locupletissimi de rebus scenicis scripta, Donatum, inquam, literarum antiquarum adeo studiosum, ut unum Plautum tervicies in Scholiis suis laudaverit, et graecorum comicorum, quos Terentius imitatus est, Menandri, Apollodori, Diphili, tam subtiliter intelligentem, has res ignorasse neque recte Prologi nostri locuin interpretatum esse, et quae in illa annotatione de censore censuraeque quae inde colligitur ratione protulerit, ea esse falsa, quis est qui credat? Neque quidquam vestigii deprehendi potest, quo adducamur, ut illud scholion fortasse non esse Donati, sed ab aliena manu in commentarium eius illatum coniiciamus. Postremo quae in eo continentur, omnino eiusmodi sunt, qualia ab imperitis inferri non consueverunt.

Sed si accipere velimus eam quam contra Donatum statuunt inesse sententiam in Prologi verbis: pretio emplas meo, ecce quam mirum et veri omnino dissimile! Utraque fabula, quarum Prologi scholio nostro illustrantur, et Eunuchus et Hecyra, illa ubi primum, haec ubi tertiuam est acta, in scenam introductae sunt altera quidem anno U. c. 593, altera haud dubie circiter anno post; Eunuchi Prologum oravit L. Ambivius Turpio, Hecyrae Prologum II, ubi illa verba leguntur, idem Ambivius; hic in illo dicit: postquam Aediles emerunt, in hoc idem: pretio emplas meo: igitur idem fere utriusque actionis tempus, quum quod interest annus, hic nihil referat; utraque actio ab Aedilibus Curulibus curata, qui suis sumptibus illa aetate ludos publicos facere debebant; denique idem utriusque Prologi orator:; et tamen idem ex eodem ore Ambivius in altero Prologo dicat, uti revera dicit, Eunuchum quidem ab Aedilibus, uti vere est, emptam esse, contra in altero Hecyrae emptionem a se factam respiciens, quam plane, si quidem omnino inanem in illis verbis adiectis sensum inesse nolis, eum respexisse sumendum erit, nunciet, a se ut familiae scenicae principe fore ut fabulae posthac sive ab ipsis poetis emantur sive, quod etiam magis mirandum est, ab Aedilibus ante emptae, ut 2.

.