8
a me Staluto. Nam quomodo alibi ¹²) diæit. Postquam— Aediles emerunt. Et bene, ut sequalur populus iudicium eius, qui aestimare vere fabulas potuerit. ¹³)
Habes cum his praeclaris et, si quid aliud, maxime memorabilibus Donati verbis simul apertam viam non solum ad Terentium recte intelligendum, verum etiam ad censuram scenicam countinuo perscrutandam. Is enim, qui Prologum Hecyrae recitavit, L. AMpivrus Tonrio est, qui, ut ipse dicit Hecyr. Prolog. II. init., tum senex erat atque iam multas Caecilii aliorumque comicorum fabulas ingenti cum plausu egerat adolescentior:
. Novds qui exaclas fei ut inveter dscerent.
Quin etiam in eodem illo Hecyrae Prologo in scena publica apud universum populum prae- dicare potuit, Caecilium Statium, qui in clarissimis Romanorum comicis est, se resliluisse in locum, ac palam sua auctoritale gloriatus est. Is ipse omnium fabularum Terentianarum actor primarius fuit(cf. Terent. Didascall. et Donat.) idemque longe praestantissimus et maxima ingenii, artis musicae omnisque doctrinae scenicae fama insignis. Cf. Tac. Dial. de Oratt. c. 20. et Symmach. Epp. I, 25 et X, 2. Tum etiam memineris Prologorum Terentii et Commentariorum Donati, et Calpurnii in Heautontimorumenon, ubi is certe non e suo, sed quod vero proximum est, e Donato, qua de re infra dicemus, de Ambivio annotat ad Prol. 48: Per haec verba Terenlius demonstrat, quam gravis auctor sit, qui suas comoedias probet. Sic Horalius— iam sequitur Horatii locus paulo post c. At vero non solus Ambivius, sed fere omnes, quos novimus, gregum histrionalium principes, quorum plures eodem tempore Romae esse sole- bant(cf. Heaut. Prolog. 43 sqq.), ut L. Atilius Praenestinus(cf. Didascall. Terent. et Donat.) aliique comoedi tragoedique, inter quos Aesopus ille et Roscius, tanta ingenii artisque excellentia erant atque existimatione, ut Horatius Ep. II, 1, 82. alterum gravem, doctum alterum appellet et Symmachus Epp. I, 25. actorum famam cum poetarum gloria comparet ac propemodum exaequet his verbis: Eapropler in comoedis summatem quidem gloriam scriplores tulerunt, Roscio tamen atque Ambivio ceteris que actoribus fama non defuit. Cf. Cic. ad Fam. VII, 1. IX, 22, Cato M. 14., pro Arch. 8., pro Sest. 56, Tusc. 4, 25., de Divin. 1, 36., de Nat. D. 1, 28., de Or. 1, 28. 2, 57. 3, 59; Quintil. Inst. Or. XI, 3; Festus s. v. Roscius, alii Vett. Gramm. Ne P. Pollionis quidem laudem tam modicam, quam Plautus Bacchid. 2, 2, 37 ed. Ritsch. elevare videtur, sed comica, ut puto, deminutione vel, si mavis, post actas demum Bacchides pro dubia fortuna scenica crescere coepit, fuisse tradit Symmachus Epp. X, 2: Non idem honor in pronun- ciandis fabulis P. Pollioni qui Ambivio fuit, neque par Aesopo et Roscio fama processit.
12) Eunuch. Prolog. 20.
13) Edd. Ven.: Cui aestimare vere fabulas onus posuerit, quae non modo propter malam latinitatem a Donato alienam, sed etiam quod vere ab ea sententia, si qua inest, plane abhorret, vitiosa esse patet; quocirca emendanda esse videntur: Oui aestimare vere fabulas unus polueril. Unus autem, quod a Donato adhuc aberat, quum sit aptissimum, genuinum esse eique reddendum iudico, qualiscunque est Venetarum
auctoritas.


