Aufsatz 
De Romanorum censura scenica. Accedunt variae de didascaliis Terentianis quaestiones partim chronologicae partim criticae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

sorem, cui fabulam recitaret, se conferre iussisset, nihilo minus simul ipse censor faisset. Neque si Aedilis ille fuisset censor, inusitato ad virum nuncupandum nomine gentilicio cili, sed cognomine Glabrionis a Tranquillo, Hieronymo ac Donato appellaretur.

Quodsi forte Worris de hoc Aedilium Curulium negotio sive publico sive privato, i. e., privatim in suam rem ante fabulam aliquam agendam ipsis administrando, dubitabat, sane erat quod dubitaret. Namque alterum revera non fuisse, alterum non facile ab ipsis fieri potuisse videtur. Primum enim criticam censurae provinciam non ipsorum Aedilium fuisse, immo ab iis ad arbitrium delatam esse doctis existimatoribus idque non solis poetis, illo ipso Suetonii testi- monio evincitur. Praeterea autem argumento est aliud indicium, quod adhuc ex ea quidem

parte a nemine non praetermissum ipse Terentius Donatusque nobis servarunt. Scribit enim Terentius Hecyr. Prolog. II., 47 sqq.

Mea caulsa causam*) aoclpite et dale silénlium, Ut Ubeat scribere dlüs 1⁰) mihique ut Ascere Noods eæpediat pdsthac 11), pretio emplds meo.

Iam quid sit prelio emplas meo, explicat Donatus:

Pretio emptas meo] Aestimalione a me facta, quantum 4ediles darent, et proinde me pericli- kante, si abiecta fabula a me pretium, quod poelae numeraverint, repetante ergo meo a me facto,

9) Pronomen hanc post causam, a Donato in Codd. atque Edd. Vett. atque ab omnibus Terentii Mss. praeter unum Bembinum, cui vero Donatus, siquidem ostendi nequit interpolatio, praestat auctoritate, comprobatum, a Faerno autem, Bentleio aliisque, ut metrum staret, eiectum, meo quidem iudicio nequa- quam esset repudiandum, dummodo versus flueret. Sane proscriptionis causa nulla foret et cum Ant. Goveano I. C. inversam verborum collocationem, qua utique nihil facilius a librariis fieri potuit, accipere, idcirco silenlium date loco date silentium transponere liberet, nisi omnino inversionis ratio aegre admit- tenda esset et proximus senarius, qui iam a date inciperet, durius et Plautine quidem, sed non Teren- tiane incederet. At in alia re esse mihi videtur nodus alias solvendus.

10) Bentleii omni prorsus auctoritate graviore destituti lectionem alias pro alis, quod vel concin- nitas utriusque sententiae exigit, non esse tolerandam putamus. Namque in aperto est, errare virum criticum, siduidem similes sententias in Terentii Prologis obvias aut non simul ad poetam referri posse, quum contra ad eum potissimum referri debeant exemplisque ab eo adductis opponere liceat Eunuch. Prolog. 43 et Heaut. Prolog. 43, aut non ad unum Terentium ex ipsiuas poetae mente referendas esse opinetur, nam cf. Eunuch. Prolog. 35, ubi adeo pro alis Lib. Bembin. Auic interpretationis causa suppe- ditat, et Heaut. Prolog. 29 sqq..

11) Quem in errorem recentiores Terentii editores lapsos video omnes, non interpungendum est ante sed pone posthac, quippe quod et Donato, qui quidem ad coniuncta verba: Novas expediat posthao] annota- tionem scripserit propriam, et iusto ipsius loci sensu iubente cum utraque sententia proxime praece- dente, non cum pretio empfas meo copulandum sit. Cf. Donat. ad h. I. Altera enim ratione posthac omnino

inane est, altera autem quum positione tum significatione grave, ut non ita dissimile in Andr. Prolog. 26: Posthac quas faciet de integro comoedias.