Aufsatz 
De Romanorum censura scenica. Accedunt variae de didascaliis Terentianis quaestiones partim chronologicae partim criticae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

declarabitur, tertius eiusdem rei testis est Donatus in Praefat. ad Andriam, omnis suspicio removenda et alia ad causam expediendam via ingredienda est, quo periculo infra faciendo etiam ea quae Vir Cl. tanquam in fabulae Aedilibus emendae ratione posita colligit, et quod incredibile et quod fieri non potuisse ipsi videatur, sponte diluentur.

Deinde quamvis omnes libri scripti et Editiones principes Terentii cum Donati Commen- tariis Vitam poetae continentes sine ulla scripturae discrepantia in Suetonii testimonio supra allato, pro Caecilio et Caecilii, Caerio et Caerü) offerant, tamen male dispersum est mendum atque sine controversia Caecilius restituendus cum Mureto*) egregie adiuto ab Hieronymo, qui in Chron. Euseb. Olymp. 155, 3, haud dubie aut ex Suetonio aut e Donati Compendio aut ex ipso Eusebio tradit: P. Terentius Carthaginiensis, Comoediarum seriptor, ob ingenium et formam libertale donaltus, in Arcadia moritur, qui primam Andriam, anteguam Aedilibus venderet, Caecilio multum se miranli legit.

Apparet igitur ex his verbis Hieronymi, testis in ea re locupletissimi, fabulae censorem fuisse Caecilium, non nescio quem Caerium vel Cerium. Huc accedit, ut Osannus, Vir Cl., Anall. critt. p. 143 monuit, facillima exemplisque confirmata nominis Caecili cum nom. Caelii et Coelii permutatio, qua calamo currente syllaba ci omitti solebat. Luculenta ad rem nostram comprobandam huiusmodi exempla praeter ea, quae ab Osanno in medium prolata sunt, suppetunt ex Q. Asconio Pediano ad Cic. Orat. p. Red. in Sen. c. 9 et pro Mil. c. 4, ubi L. Caecilius, praetor P. Lentulo Spinthere Cos., Caelius audit. Transitus autem e nom. Caelii in nom. Caerii levissimus videbitur huius rei peritissimo cuique. Et quam eximie explicatur tibi eam rationem probanti ipsa nominis corrupti scriptura; hoc enim apud Suetonium et Asconium Pedianum exaratum est diphthongo ae, certe non aliam ob cau- sam quam quod e nom. Caecilii ortum est, alioquim sine dubio scriptum esset: Coelius. Nam nulla apud Romanos fuit gens Caeliorum, sed tantummodo Coeliorum, ut qui Caelius pro Coelius scribunt, falli videantur, propterea quod vel non habita etymi ratione in omnibus fere numis et marmoribus aeque ac veteribus in libris, ubi gentis illius nomen effertur, diphth. oe exaratur. Cf. A. Sonorr in Rosin. Antiqq. Rom. p. 882 sqq. Itaque inde efficitur, id quod etiam ex argumento firmissimo infra proferendo efficietur, quam perperam alii Andriae censuram ipsi Aedili Curuli, qui in comoediae nostrae Titulo nominatur, M'. Aonmlo GLaADRITONI, tribuentes, apud Suetonium in corrupto illo Caerius videant Acilius, quam in sententiam adeo F. A. Worrres inclinavit. Sed tamen, quum vero propius abesse profiteatur, censorem illum fuisse ab Aedilibus delectum, quam alterum Aedilem id munus ipsum exercuisse, vir saga- cissimus probe sensisse videtur repugnantiam, qua unus idemque Aedilis Terentium ad cen-

7) Edd. Ven.: Cerio et Ceri. 8) Quod viros doctos latere videtur, eandem nominis depravati emendationem iam ante Muretum excogitavit Lil. Greg. Gyraldus de Poet. Hist. Dialog. VIII, p. 417 C.