5
infra suo loco tractaturus, ex promissis in huius libelli inscriptione factis ad aliam eamque maximam Didascaliae nostrae difficultatem solvendam transeo, quae tot viros criticos inde a Mureto, inter hos etiam Fr. Aug. Wolſium, occupavit. Agitur enim de componenda quae inter Tituli nostri et Hieronymi testimonia est repuguantia sive de anno, quo actam esse Andriam Didascalia perhibet, cum anno mortis Caecilii Statii, qui huius fabulae Terentianae, priusquam in scena ederetur, censuram fecerit, conciliando. Quam quidem rem cum quaestione nostra, quae comoediarum apud Romanos censurae a nemine adhuc proprie et singulatim in- vestigatae natura et ratio fuerit, quod inter se connexae et aptae sunt, uno velut tenore pertractare iuvat.
Didascalia nostra testatur, Terentii Andriam in pulpito datam esse M. Claudio Marcello, C. Sulpicio Gallo Coss., i. e., ex Catoniana temporum ratione a. U. c. 587, cf. Liv. 45, 44, Cic. Off. 1, 6, Cato M. 16 et Pigh. Annall. T. II, p. 388, Ernest. Clav. v. Sulpic. Contra vero alii, inter quos inprimis Iac. Gronovius ad A. Gell. N. A. 17, 21 fin., quam recentiores sequuntur, neque ex Catoniana neque ex Varroniana, sed uno anno ab utraque perperam distante temporis computatione calculos ita subducunt, ut Marcelli et Galli consulatum in annum U. c. 588 incidere statuant. Atqui Terentii Vita Suetoniana, quam pro auctore incerto porro dicere liceat, c. 2., narrat:
„Scripsit(Terentius) comoedias sew, ex quibus primam Andriam quum Aedilibus daret, iussus anle Caecilio recilare. Ad coenanlem quum venisset, dictus est initium quidem fabulae, quod erat contemtiore veslilu, subsellio iuæta lectulum residens legisse, post paucos vero versus invitalus, ut accumberet, coenasse una, deinde celera percurrisse non sine magna Caecili admiralione.“
Hinc apparet, iussu Aedilium(sc. Curulium) Andriam suam Terentium recitasse Caecilio Statio, poetae comico, qui magna tunc Romae valebat auctoritate et gratia. Et vero Andriae censorem illum ab Aedilibus constitutum Caecilium Statium fuisse, quanquam F. A. Wolfius et Th. Benfeius modo l. cum Pighio, G. I. Vossio et Ernestio potissimum ratione chronologica commoti aliter censent, nihil causae satis idoneae video quod dubitemus.
De temporis quidem repugnantia quid sentiendum sit infra expositurus, primum quod Benſeius arbitratur, illud Suetonii testimonium, quamvis ab Hieronymo quoque in Chronico Eusebiano reddatur, nihil nisi fictam fabulam esse, equidem nequaquam probare me posse profiteor. Id enim, ut omittam, Hieronymum idem confirmare, non sine temeritate quadam dici et veri maxime esse dissimile, vel inde perspicitur, quod ipsum rei caput primis orationis verbis a Suetonio satis definite narratur et tum demum sane considerate apertaeque distinctionis causa narratio pergit: Ad coenantem quum venisset, dictus est initium quidem fabulae etc., neque dicitur, sed dictus est, igitur non nunc fama traditur, sed tum fama fuit, quare Hieronymi narratio paulo post afferenda, rebus minoris momenti relictis, tantum rem primariam refert ut certam, et praecise dicit: Caecilio mullum se miranti legit. Qui ita narrant auctores„ fabulas non narrant neque indigni sunt quibus fides habeatur. Huc vero si accedit quod, ut infra


