— 41—
antiquissimis temporibus acciderat, quum tempore proce- cedente variatae et translatae essent, ad unum supplemen- tum revocari non possunt. Nemo dubitat, quin adverbia qua, illa, hactenus multaque alia reliquiae sint ex pleniore locutione superstites; sed incertum est, quo quidque vocabulo supplendum sit, nec parte, nec via, nec re aut ratione ubique sententiae conyenit: ex uno fonte profecta in diversas partes loquendi usu discesserunt, fontem autem ipsum si quis inyestigare conetur, ad primordia linguae La- tinae eum descendere oportet; postexiore enim aetate nemo jam ullam omissi substantivi memoriam retinuerat, sed omnes ea pro adverbiis habebant atque usurpahant, Quum autem haec nostra quaestio non in prima sermonis Latini aetate versetur, sed in adulta et matura, ea omnia, in quihus apud posteriores nullus omissi vocabuli Sensus residebat, Pras tereunda censemus. 1
Perlustrabimus nunc ea substantiva, quae 1s uheptiens suis detrahuntur. Satis erit in plerisque substantiva nomi- nasse appositis adjectivis, quibus adimuntur, guum exem- pla ex veterum scriptis lexicographi facile suppeditent. Ubi opus visum fuerit, pauca de origine et usu annotabo vel scriptorum locos indicabo.
Aqua: v. pag. 16 sed.
Ars: musica, grammatica, dialectica, statuaria, sutrina cet. Vide pag. 17. Fluxit haec ellipsis ex more Graecorum, quos intellecto vocabulo rexn nominibus adjectivis artes appellasse constat. Quum plurimae artes ex Graecia Romam inveherentur, una cum artibus ipsis nomina artium rerum- que ad artes pertinentium immigrarunt et quasi civitate donata sunt. Postea Romani novas appellationes a Latinis vocabulis ductas invenerunt, in quibus eodem modo substan- tivum artis omittebant. Etiam artificium sic omissum esse vix crediderim; nam quod ex Senecae epistolis 29, 24


