Aufsatz 
Commentationis de Antigoni Gonatae vita et rebus gestis part. I / von Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

Illis autem temporibus, quibus bellum, quod supra com- memoravimus, inter Cassandrum et Antigonum avum exarsit, Ol. 116, 2, Phila cum filio ex Thessalia sine dubio discessit). Dum Demetrius Rhodum insulam oppugnat, Ol. 118, 4, Phila in Asia, sive in Cilicia, sive in insula Cypro versa- batur. Tum temporis enim Menedemus Rhodius navem, a Phila ex Cilicia missam, qua vestes regiae aliaque supellex Demetrio marito apportarentur, cepit ³s). Neque multo post pugnam ad Ipsum commissam Phila Demetrium comitata est Rhosum proficiscentem, Seleuco filiam Stratonicam collocatum. Quo facto ad fratrem Cassandrum missa est, ut maritum a Plistarchi, Cassandri fratris, criminibus defenderet ³⁰).

ideo minus esse assentiendum videtur, quod, cur Medii et Porphyrii testi- monia inter se non apte possint conciliari, nulla intercedit causa. Haec cum ita sint, nihil, puto, obstat, quominus Antigonus Ol. 115, 2 natus esse, et ab urbe patria, Gonis sive Gonnis, ut Ptolemaeus ille Alorites ab urbe Aloro, cognomen traxisse statuatur.

37) Cf. Nick. IJ. I.

38) Diod. Sic. 20, 93. Plut. Dem. 22.

39) Plut. Dem. 32.