Aufsatz 
Commentationis de Antigoni Gonatae vita et rebus gestis part. I / von Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

procreatus; Alexander ex Deidamea, qui in Aegypto vitam degit ¹²), Corrhabus ex Eurydice 13). Denique Craterus An- tigoni Gonatae fuit frater, ex eadem matre, sed patre Cratero natus 1¹¹).

De Antigoni aetate vix dubitari potest. Polybius Deme- trium, Antigoni filium, postquam decem per annos regnayerit, diem supremum eo tempore obiisse narrat, quo Romani pri- mum transierint in IIlyricum ¹⁵5). Romanos autem quum Po- stumio Albino et Cn. Fulvio consulibus ¹6), primum a. u. 525, ante Chr. 229 in IIlyricum profectos esse constet, Antigonum Gonatam, quippe quem filius in regno statim exceperit, a. 239 a. Chr., Ol. 135, 1 mortuum esse apparet. Id quod Por- phyrii quoque testimonio probatur tradentis:

Te1EvE ds z* 0 d1ννεμπρηι⁴αοοσ ειεπμουιντ ¹⁹).

Auctore Medio et aliis rerum scriptoribus, ut ait Lu- cianus ¹s), Antigonus Gonatas quadraginta quatuor annos regnavit et omnino octoginta annos vixit. Quae quum ita sint, Ol. 115, 2, a. Chr. 319 natum esse putes.

Sed eodem anno, archonte Apollodoro, Diodorus Sicu- lus 19) narrat, Cassandrum post Antipatri patris mortem ex Macedonia in Asiam ad Antigonum, Demetrii Poliorcetae pa- trem, fugisse ab eoque petiisse, ut se in bello contra Poly- sperchontem gerendo adjuvaret; Antigonum vero ei benigne recepto auxilium esse pollicitum, quum, Cassandro et Poly- sperchonte in Europa bello occupatis, facilius se potiturum esse opinaretur Asia.

12) Plut. Dem. 25. 13) 1d. 14.

14) Plut. zeo*ε ⅓ρέαdeloõa« 15. Trog. Pomp. Prol. I. l. Frontin. stra- teg. III, 6, 7.(De Cratero, rerum scriptore, cf. Niebuhr. Kl. Schr. 1, p. 225, 226.

15) Polyb. II, 44: Ayuyrolou Saæoudeuαeeroe déra uνον r zal uerad- Jdavros 1Oν Sον νακι'*»ν νοανν Jdidælαινν eis ri Tduid Pouatwy.

16) Polyb. 1I, 11.

17) apud Euseb. Armen. p. 333.

18) Lucian. de longaevis 11.

19) Diod. Sic. XVIII, 44, 54.