45
Ad illustrissimum illustris scholae Hanovicae restauratorem.
Nuper ut exstrueres, Comes illustrissime, templum Pro sancto fuerat numine cura Tibi.
Nunc, quam maiorum pietas fundaverat olim, Firmandae studio duceris ipse scholae.
Sunt haec fulcra, quibus respublica nititur omnis, Et quibus haec regio tuta manere potest.
Sunt quoque morigerae fulgentia Iumina mentis Errorum tenebras quae bene discutiunt.
Quae Te propterea non gloria quaeso sequetur? Qnis Te non patriae dixerit esse patrem?
Haec Tua cunctipotens illustria facta secundet Successu fausto paceque perpetua!
Sie Tua sub tanto templique scholaeque patrono Qnotidie fiet pulchrior Hanovia.
Quod in votis habet Joh. Ernestus Varnbüler consiliar. Hanov.
4. Ad Academiarum, gymnasiorum, cathedrarum, subselliorum, Museorum, collegiorumque excubitorem Deum Unum et Trinum.
Grande opus aggredimur nec nostris viribus aequum. Te ductore opus est, radiis caelestibus actus Noster eget, sine Te nostris nihil ausibus aptum est. Ergo fave nostris propter sacra vulnera Jesu Coeptis et factis nunc nostris ausibus adsis Hanoviacenses vigeant sine fine columnae. Petri Philippi Mediomatricis, ecclesiae Gallicanae apud Hanovienses pastoris, flagrantissimum votum. Daran reihen ſich noch viele poemata an, wie das von Clemens Rouyer: in Hanoviam ut fidelium persecutione olim pulsorum, sic nunc in pace respirantium Musarum Academicum futurum domicilium, Deo, ut vovemus ex altis, annuente, mit den Schluß⸗ verſen: Maeonidem iactet Colophon, Verona Catullum, Sufficis ad laudes, Gantesvilere, meas. Sic patriae spe nascentis iam Academiae gestiens applaudebat Clemens Rouyer. Oder von Theodor Schlemmer: In illustris Gymnasii Hano-


